Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Paucissima nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato[*](fastigiato VC. cfr. ad XIX 70.) paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice[*](calice ego. calices VGRE(S). -icis d(?)v. -icem D.) medio staminis[*](staminis ego. sui stanti ll. sui stan- tis v.) conplexa[*](conplexum D.) luteos apices. usus[*](uisus R.) eius in coronis prope minimus[*](nimius B coll. § 11.) est.[*](Homerus ψ 186.) oleo maceratur[*](maceratur dv. -ceretur VRE. -cetur G.), idque[*](id d.)iam[*](iam v. tam ll.) a Troianis temporibus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se[*](modicas per se d. per se ut diximus medicas per se R.) artes praebet. emplastris atque[*](13, 9) collyriis inseritur[*](inseritur VdBas. insertitur G. inpellitur RE.an inter- ponitur? cfr. XX 163. imponitur v.) mordaci subtilitate, mensarum etiam[*](etiam om.dT.) deliciis perunguendis, minime noxia carie[*](ca- rie ego coll. Pausan. IX 41, 7. Blümneri technol. II 331. contra VdREv. om.GG.).
Genera eius nostri fecere celeberrima[*](celeberrimam VGT.) Praenestinam[*](praenesticam d.) et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius[*](cuius ego. cui sit (ortum ex cuisu) ll. H. cuius sit v.) ardentissimus colos, non excedentis[*](excedenti H.) duodena folia, proximam[*](folia proxima G. proxima folia RE.) ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam[*](Alabandicam v. alb- ll.) viliorem, albicantibus foliis[*](filiis R.), vilissimam vero plurimis, sed[*](sed VGdH. uel rv.) minutissimis, spiniolam[*](spiniolam S. -neolam G. -nioiam GREv. a. B. spinis iam V. spinosam dVen.). differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore[*](leuiore VGE.), colore, odore.[*](Th. H. VI 6, 4.) paucissima quina folia, ac deinde
numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philippos , sed ibi non suae terrae[*](sine terrae d.) proventu: Pangaeus mons in vicino fert[*](fert dG. fere r. fere est v.) numerosis foliis ac parvis[*](an at paruis? cfr. Theophr.); accolae[*](unde accolae d(?)v. a. S.) transferentes conserunt[*](consen- serunt R.), ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima[*](odoratissima est R(?)v.) nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia[*](scabritiae RE.) corticis.[*](Diosc. III 104.) Caepio Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a nostris, a Graecis lychnis[*](lycinis VG.), non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina[*](quina ego. cfr. § 16. quinque ll. v.) folia violaeque magnitudine , odore nullo. est et alia Graecula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis;[*](Th. H. VI 6, 5. C. VI 18, 3. Geop. XI 18, 3.) alia[*](alii RE.) funditur e[*](e om.VG.) caule malvaceo[*](maluaceo dREv. -atio r. -acio S.) folia oleae[*](oleae VdTv. olea RE. oleo G.) habente[*](habens v. a. G.)—mucetum[*](mucetum GdD (non apte coll. Theophr. H. IV 14, 3, qui locus a Plinio exscriptus est XVII 223). ucetum V. macetum RES. aceton codd. B. mosceuton vel moscheuton B. musceton v. no- men restitui vix poterit.) vocant—, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam [*](coroneolam Vv. a. S. (item v. 18).) appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur.Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyrenis odoratissima est, ideoque[*](id aeque d.) ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior.[*](Tb. C. VI 18, 3. 5 extr. 6. Col. arb. 30, 2. (Varro I 35, 1). Pallad. III 21, 1. 3. (XII 11). Geop. XI 18, 5.) seri neque[*](seri naeq: V. seri nec Rv. a. S.) pinguibus vult neque[*](uult nec Rv.a.S.) argillosis locis nec riguis, contenta
roribus[*](roribus ego. cfr. Pliniana p. 33. ruribus VB. locis ruri- bus G. raribus RE. ribus dT. raris v. ruderibus D cum P.), proprieque ruderatum[*](ruderaceum VGdT.) agrum amat. praecox Campana est, sera[*](serra R.) Milesia, novissima[*](nouissima VGdT.cfr. XI 92. XVI 83. 102. XVIII 135. -sime rv.) tamen[*](tamen om.VGd.) desinit Praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso[*](cortice—ipso om.VG.) flore, opertum lanugine. ob id[*](obit R.) potius caule conciso[*](inciso d.) inseruntur [*](inferuntur dv. ut feruntur (ferunt R)r.). et ocellis radicis[*](radicis om.RE.), ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae Graecis altera est. omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime[*](optime dv. optima (-tuma E)r.) ocissimeque provenit surculis[*](singulis R.) quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque[*](crebro GRED.) circum- fossa[*](circumfossa v. circafossa d. circa fossam r.). qui[*](qui om.dT.) praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.