Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Festus s. v. stroppus. Varro de l. l. VI 64.) Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos[*](stropos R. struppos dTBrot. stro- phia v. a. H.) appellantes , unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde[*](tarde dG. tarde de E. tarde inde v. tande de R. tandem r S.) communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e[*](uero e dC. uero se E1. uero RE2. uere r.) floribus fierent, serta a serendo serieve[*](serieue Salm. seriue RE. seriua G. seruiae r v. a. Brot. seriuae f. sertiue Lipsius.) appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit.

Arborum enim[*](enim om.VGd.) ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea[*](postea Rv. om. r.) variari[*](uariari dv. -iare rS.) coeptum mixtura versicolori [*](uersicolori GdfBas. -ris V. -res rv.) florum, quae invicem odores coloresque accenderet, Sicyone[*](sicyon ex Rv. a. B. -onii ex B.) ingenio[*](ingeniis T.) Pausiae[*](Pausiae B. pausiae in RE. Pausiani v. paustae dT. paste G. parte V.) pictoris atque Glycerae[*](glycerae REv. lycerae d. licerae r.) coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius[*](an eius hic?) pictura[*](picturae RE.) imitaretur , illa[*](et illa v. a. S.) provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada[*](olym- piadem Rdv. a. S.) c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere[*](subire VG.), quae vocantur Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento[*](nec atramento VG.) e[*](e om.VGd.) cornibus tincto[*](cincto RE.). paulatimque et Romae subrepsit[*](surrexit dT.) appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis

, mox et corollariis, postquam e lamina[*](lamna VfS.) tenui aerea[*](tenui aerea tenui R. aerea tenui v. a. S.) inaurata aut inargentata dabantur.