Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum[*](ereticum VG.) vocatur.
[*](Th. H. VI 2, 3. 4.) Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum[*](tum ego coll. Theophr. cum ll. v.) et apes decerpunt, ut[*](ut VGRES. aut dT. et v.) augurium mellis sit[*](sit J. est ll. v.); proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque[*](amittique VGR.) florem. semen thymi[*](thymi dREv. tiui V. tui G.) non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum[*](minuam VG. minimum d.), non tamen fallat. sed quid interest occultasse id[*](id VGdv. in r.) naturam?
in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid[*](sed quid VGdT.) non temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et vix[*](uix ll. v. an in?) flore, uti docemur[*](docemur GdTJ. -mus rv.), satum. sed alia ratio naturae obstitit[*](obsistit VGdT.), non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum[*](cum D cum U 455. tunc ll. v. tum cum S.) oleam non putarent[*](putabant v. a. S.) gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo[*](thymos RE. thimos G. thymis v. a. S.) quidem nunc etiam lapideos campos in provincia Narbonensi refertos[*](repertos RE.) scimus, hoc paene solo reditu[*](reditu e v. redit- que ll.), e longinquis regionibus pecudum[*](necdum R.) milibus convenientibus, ut thymo vescantur.[*](Th. H. VI 2, 6. cfr. Diosc. III 126 (2).) Et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac femina[*](feminas RE.). differentia in folio: tenuius feminae et constrictius angustiusque, imbricatum[*](imbricatus S (puncto sublato).). mas[*](mas dRES. maris Vv. maris mes (mas J) GJ.) et ramosior[*](ramosius v. a. S.). flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum . mas odore gravior, femina acutior[*](acucior G. auctor RE. acrior v. a. H.) et ideo contra bestiarum morsus aptior. folia feminae mellis odorem habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus.
[*](20,172)[*](Th. H. VI 1, 1. 6, 2. C. VI 11, 3. Diosc. III 127. I 28.) Etiamnum[*](etiamnum ego. et tantum ll. v. cfr. XVI 146. 149.) folio coronant lovis flos, amaracum, hemerocalles[*](hemerocalles dv. hom- VGR. om- E.), habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum , omnia[*](omnia om.R.) surculosa rosae modo. colore tantum placet Iovis[*](habet R.) flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox[*](flox E. flos VGd.) vocatur . et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpull [*](excepto serpullo ll. v. fortasse excepto flore serpullum, helenium, sisym- brium. cfr. Theophr.). Helenium e lacrimis Helenae[*](helene dRH. -nae r. -na v.) dicitur natum, et ideo
in Helene insula[*](insulae RE.) laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.[*](Diosc. III 26. Th. C. I 4, 2. H. VI 7, 3. C. IV 3, 2.) Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate[*](floret aestate flos est ego. floret VG. floret aestate RES. aestate flos est d. floret aestate flos v. floret est autem flos H. fortasse odore · · graui, flore aurei coloris; an vero floret aestate aurei coloris corymbis? cfr. Diosc.); flos est aurei coloris. vacuum[*](uacuum ll. v. an uagum? cfr. XVII 185.) sponte provenit, cacumine suo se[*](se om.VGT.) propagat[*](propagatur T.). seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria [*](plantari VGd.) transferuntur—sic et Adonium—, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut[*](ut D. et ll. v.) sole tamen nimio laedantur[*](laeduntur dv. a. D.). sed ubi convaluere, rutae[*](rutae uitae RE. ritu uitis v. a. H.) vice fruticant[*](frutificant T. fructif- dR.). habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.
[*](Th. H. VI 7, 4. (Diosc. III 41). Athenaeus XV 27 p. 681b. Th. H, VI 7, 6.)