Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Diosc. III 60. Pl. iun. p. 21, 12. 29, 4. Gargil. p. 163, 9–11. 14. 15. 19. Geop. XII 34.) Anetum quoque ructus movet[*](uomet V.) et tormina sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua vel vino. singultus cohibet[*](cohibet Ev. -bet et r.) semen fervens olfactu[*](olfactus V. -tum Ev.a. S.); sumptum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in faucibus levat, oculos et genituram hebetat.

[*](Diosc. III 85.) Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum[*](toto VF.) transmarino alienatur. illud[*](aliud E.) enim hammoniaci lacrimae simile sagapenon[*](sagapenon C. -emon ll.D. -enion v. cfr. index.) vocatur. prodest laterum et pectoris doloribus , convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, praecordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opisthotonicos , lienes[*](lienis VFD.), lumbos, perfrictiones. datur olfactandum ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta.

[*](Diosc. IV 65. Th. H. IX 8, 2.) Papaveris sativi tria[*](tria VTH. ita Fd.om.Ev.) diximus genera, et sponte[*](19, 168) nascentis alia promisimus[*](proximus E.). e sativis albi calix[*](calix VF (ut plerumque) v. calyx r(?) C.) ipse teritur et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi medetur .[*](capite coni. Dal.) e nigro papavere sopor[*](sapor v. a. H.) gignitur scapo inciso, ut Diagoras suadet, cum turgescit, ut lollas[*](ut iollas Ev. uti olla d. uitiollas F. urtiollas V.), cum deflorescit [*](defloruerit T.), hora sereni[*](serena T.) diei tertia[*](tertia V2S. om. rv.), hoc est cum ros in eo exaruerit

. incidi iubent sub capite et calice, nec in alio genere ipsum inciditur caput.[*](Diosc. IV 65.) sucus et hic et herbae cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus sit[*](sit ego. est ll. v.), ungue pollicis , ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papaveris [*](uncos ego posui; glossema pertinet ad verba ut lactucis.) vero largus] densatus[*](densatus dT. -tur rv.) et in pastillos tritus in umbra siccatur[*](siccatur om.VF.), non vi[*](ui Vv. om. r.) soporifera modo, verum, si copiosior hauriatur , etiam mortifera per somnos[*](somnum Ev. a. H.). opium[*](sopium E.) vocant. sic scimus interemptum P[*](P. FH. post rT.del. v. postumii ed. princ.). Licini Caecinae praetorii viri patrem in Hispania Bavili[*](bauili ll. G. baiuli v. Bilbili coni. Dal. nomina adhuc corrupta viden- tur.), cum valetudo inpetibilis[*](inputibilis V2. impat- v. a. S.) odium vitae fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna concertatio[*](concertatio Ev. con (cum d) centauro r.) extitit. Diagoras[*](diagoras d. -orae VES. -ore F. -oras et v.), Erasistratus[*](rasistratus F. -tos VE. et Erasistrato S.) in totum damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea, quoniam visui noceret. addidit[*](andidit F. ra//didit V.) Andreas, ideo non protinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae. sed postea usus eius non inprobatus[*](ut probatus VF.) est medicamento nobili , quod διὰ κωδυῶν[*](diacodion B. dacy- dion F. ac- rv.) vocant.[*](Diosc. IV 65. Pl. iun. p. 92, 8. Gargil. p. 152, 3. (Marc. Emp. 9, 52).) semine quoque eius trito in pastillos[*](pastillos v. -llo ll.) e lacte[*](e lacte dEv. electe V. electo F.) utuntur[*](utantur VF.) ad somnum[*](somnium f.), item ad capitis dolores cum rosaceo; cum hoc et[*](hoc et G. haec ll. his v.) aurium dolori instillatur[*](instillatur EG. -tum rv.). podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto. ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas vocant[*](uocant E(?)v. om. r.)ληξιπυρέτους quasque pepticas[*](pepticas v. peticas ll. cfr. index.) et coeliacas[*](caeliacas V.).[*](Diosc. IV 65. Gargil. p. 152, 6. 1.) nigrum tamen coeliacis[*](caeliacis V.) in vino datur[*](an detur?). sativum omne maius. rotunda
ei[*](ei Gronov. et ll. (magis rotundat v. a. H).) capita, at[*](at Ev. ac VF. et dT.) silvestri longa ac[*](ac VFdTv. at E.) pusilla, sed[*](sed dTS. set VF. et Ev.) ad omnes effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias, eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meconium [*](meconium v. menotium E. De meconio V. De mochonio (moco- F2) F.indras.) vocatur, multum opio[*](opinio VF. opinione dT.) ignavior[*](grauior dT.).[*](Diosc. IV 65.) experimentum opii est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—, mox[*](mox est E.) in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinctum[*](extinctū v. -cto ll. S. extincta coni. J.) demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri[*](sincere VF. -rum d.) experimentum et in aqua, quoniam ut nubecula[*](ut nubecula (nubic- F) VFS. cfr. XXVIII 68. in nubila rH. nebula v.) innatat, fictum in pusulas[*](pulsas E.) coit. sed maxime mirum est aestivo sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, done suco recenti[*](recentis VF.) simile fiat. Mnesides optime servari putat hyoscyami semine adiecto, alii in faba.