Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Pl. iun. p. 21, 9. Diosc. III 67.) Apio gratia in volgo est. namque rami lactis [*](actis T. largis v. a. S.) potionibus[*](potionibus FTS. port- rv.) per rura[*](per iura v. a. S.) innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur.[*]((cfr. XIX 124).) verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est[*](uarietate est G. -etas est F. -etas d. auctoritas est E. -itate est v. an maiore... uarietate distinguitur?). distinguitur sexu. Chrysippus feminam
esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius... nigriorem[*](lacunas ego indicavi; fortasse semine nigriorem, breuem, radicis odore suauiter graui. (Dionysius marem nigriorem v. a. G.).), brevem, radicis [*](bre- uioris v.)..., vermiculos gignentem[*](uermiculo gignentem uermiculos Fd.ne iungas radicis uermiculo, prohibere videntur verba caule—gigni (v. 6). an (his deletis) cauliculo gignentem uermiculos?); ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque[*](namque FdTD. nam Ev.) id defunctorum epulis feralibus dicatum esse[*](esse dG. ipse r. ipsius v.)—visus quoque claritati inimicum [*](dist. ego; uncos posui cum U 437.)—[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos,[*](Diosc. III 67.) qui ederint, sterilescere[*](steriles E.), mares[*](mares—8 cibo om.E.) feminasve; in puerperiis[*](puerperis FD.) vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant[*](hauriant ego. -iunt ll. v.); innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit.[*](Pl. iun. p. 57, 16. Diosc. III 67. Geop. XII 23, 5. Pl. iun. p. 101, 19.) suaviores aquas potui incoctum praestat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem[*](grauitatem Ev. -tate F. -tati d.) aurium[*](aurium F2dv. auria F1. auri E.). semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus[*](par- tus eicit si coni. Val. Rose l. l.) et si foveantur semine decocto.[*](dist. ego cum Val. Rose Hermae VIII p. 26 n.) suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at[*](at d. ad F. aut Ev. del. Val. Rose.) ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere[*](uetere ego. -ri ll. v.) vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo.[*](cfr. Varro III 16, 10. Col. IX 8, 13.) Apiastrum Hyginus quidem melissophyllum[*](melissophyllum J. -phyllon v. -pylum FE. -pilum d.) appellat , sed in confessa damnatione est venenatum in Sardinia. contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Graecos pendentia.
[*](Diosc. III 71. (72). Gargil. p. 160, 9. 11. Th. H. VII 6, 3. Gargil. p. 160, 13. 14. (Pl.iun. p. 57, 18). 9. 15. Diosc. III 69. 68. Th. H. VII 6, 4.) Olusatrum[*](olusatrum v. holisatrum ll.), quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur ; item[*](item S. idem ll. D. itemque v.) difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. radix[*](radix dTGargil. radis F1. radicis F2. radix eius Ev.) in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius[*](eius om.dTGargil.) algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum[*](oreoselinon v. horto selinum Fd. hortos helinum E.), pal- mum alto[*](palmum alto B e Diosc. alio ll. v. alto D.) frutice recto[*](dist. D. ac recto B.), semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et[*](eo et ego. sed et dEG. de F. sed de v.) oreoselino feminae purgantur e vino.