Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Col. II 10, 17. cfr. Plin. XVIII 296.) <1> Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur[*](an euellitur? cfr. § 16. 27. XVIII 296.), et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere[*](a latere D2dv. aliatere D1GF1. alia terrae (-re F2) r.) oceani obstare ipsum, quod vocant inane?[*](cfr. Verg. Aen. VIII 727.) Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique[*](ultimi quoque G.) hominum existimati Morini[*](morini D2v. mur- D1GFE. mar- d.), immo vero Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere . qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum[*](seranorum EH.) familia gentilicium esse feminas lintea[*](linea Ev.a.S.) veste non uti. in Germania autem defossae[*](defossae SD. -ssa DGFd. -ssi Ev.) atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in Italiae[*](italiae QSD. -lia ll. v.) regione[*](regione EQH. ratione rv.) Aliana[*](Aliana Turn. adv. 10, 20. H. aeliana Q. aliena D1GFdTE. aliae nam D2. aliam a S. alia G. alia nam v.) inter Padum[*](panum DF1.) Ticinumque amnes, ubi[*](subi GdE.) a[*](ac F2) Saetabi[*](Saetabi Brot. setabi D1GFG. cetabi E. setabia D2. sed ab his d. petabo S.) tertia[*](tertia GdG. -io DF(?)D. terna E. (subiacent abiterna v.a.G).) in Europa lino palma; secundam[*](secundam DG. -da v. secanda r.) enim in vicino Alianis[*](an enim uicina Alianis?) capessunt Retovina[*](retouina Qv. -olina D2. cretouina r.) et in Aemilia via Faventina[*](fabentina E.). candore Alianis[*](aclianis F.) semper crudis Faventina[*](auentina E.) praeferuntur; Retovinis[*](retoninis D1Fv. -olinis D2. cretouinis GdE. retiis uinis Q.) tenuitas summa densitasque, candor qui[*](candor qui S. candorque D2. -oreque D1F. -oraeque r. -or aeque ut v.) Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis[*](araneis DGdB. coraneis F. coronae his E. maris Q.) tinnitusque , cum dente libeat experiri. ideo duplex quam

ceteris pretium.[*](cfr. Grat. cyneget. 35.) <2> Et ab his[*](et ab his FdTJ. et ab D. et ad G. et Ev. sed in Q.) Hispania citerior[*](citeriore D2. -orem S.) habet splendorem[*](splendorem D2dQv. -ore r.) lini praecipuum[*](praecipuum v. -uam ll. -ua QD.) torrentis, in quo politur, natura , qui adluit[*](adluit Qv. adlatuit (all- d) ll.) Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non[*](non DGFdTG. nam Ev.) dudum ex eadem Hispania Zoelicum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gall aeciae[*](Gallaeciae Brot. galliciae DT. -itiae r. Callaeciae Bas. gallaciae v.) et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano in Campania ad[*](ad D2dEv. aut r.) piscium et alitum capturas[*](capturam Ev.). eadem et plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus insidias quam[*](quam dEv. quas r.) nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cumanae plagae concidunt[*](concludunt coni.H.) apro saetas et vel[*](apro saetas et uel ego. apros aetas (etas dT. et aetas E) ceu e D1GFdTE. apros setas (saetas D) ceu D2SD. apros saetas ceu per S. apros et Tuscae uel J. apros et hae (hi H) cassesue (uel H) v.) ferri aciem[*](acie D.) vincunt , vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua[*](qua v. que ll.) saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula[*](ante singula habent se in G, sed in r, sed v.del. ego.) earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo[*](anFuluio Lupo? cfr. Willranns ex. inscr. Lat.nr. 2198.), qui in praefectura Aegypti obiit.[*](cfr. Herodot. III 47.) mirentur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem[*](quem GdEv. quae r.) Amasim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi[*](Lindi P. tendi ll. (est lindos in rhodo insula Q). ostendi v.a.S.) in[*](in om.DF.) templo Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum [*](se expertum D2s. se (per se E.om.dT) exemplum r.) nuperrime[*](nuperrime J. nuper (noper D1. ne per F1) romae ll. v. (se nuperrime expertum QS).) prodidit Mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium[*](an hoc experientium?) iniuria. Italia et Paelignis[*](Paelignis D. pel- ll.v.) etiamnum[*](etiam D2.) linis[*](lini E. lineis Q.) honorem habet, sed
fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut[*](sicut ll.v. sed Q.) in culcitis praecipuam gloriam Cadurci[*](cadurcei Q.) obtinent . Galliarum hoc et tomenta[*](tomenta D2EQB. torm- rv.) pariter inventum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti.

[*](cfr. XII 39. Herodot. II 37.) <3> Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum[*](taniticum D2G. taneticum Q. tainicum D1G. tainitium F. taenitium E. inichium d. tanicum v.), Pelusiacum[*](ad pelusiacum D1GFE. ac pel- dv.a.S.), Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon[*](xylon D2v. exylon D1. xilon d. filon r.) et ideo lina inde facta xylina[*](xylina dv. xylena r.). parvus est similemque[*](similemque— 11 defert D2v (sed defert fructum v).om.r.) barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt[*](ulla sunt D2dv. nulla sunt D1GE. nullas F.) cum candore molliora[*](molliora Salm. -ore ll. meliora S. mollitiaue v.a.S.) pexiorave[*](pexioraue D2SS. pix fora r. prae-ferenda v.). vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae. quartum genus et[*](et QS.om.ll.v.) othoninum [*](othoninum D2S. -neinum Q. -minum d. ut hominum D1GF. ut homines E. orthominum vel orchomenium v.) appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue[*](praecipuae Q. -pua GEv.a.S.) in[*](denis EH. decem GdS. decim Q.) piscando durantia, frutice madefacto x diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis[*](e cucurbitis QS. cuc-ll.v.) in arboribus, ut diximus, genitis[*](genitis Bas. gentis Q. genistis ll.v. de genistis SB.).

[*](12,38)

Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur , intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v aliis contrariis in se[*](in sed E. inter se uersis v.a.S.) fascium[*](fascium dTv. facium DGF1. facitium E. faciunt F2.) cacuminibus, ut semen in

medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam[*](et in quodam DGFv. etiam quod r.) rustico[*](cibus etiam d.) ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam pridem[*](dist.ego.) sacrorum tantum, gratia. deinde post[*](deinde post v. post deinde ll.D.) messem triticiam[*](triti- ciam SD. -ceam dv. -ci aut r.) virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam [*](tepefactam Dv. -ta F. -tum r.), pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est[*](indicio est D2dv. indie id est F1. indie idem r.) membrana laxatior, iterumque inversae , ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur[*](tondontur G2dE.) stuppario[*](stuppario D2v. stipp- D1Gd. stip- r. stup- C.) malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis[*](aculeis ego. aenis DGFE. enis dT. ahenis v. hamis anon.ap.B. crenis P. taeniis coni.J.), donec omnis membrana decorticetur, *corticesque[*](cortices—) decussi clibanis [*](que ego. quoque ll.v.) et furnis[*](funis E.) praebent usum*[*](usum huc transposui; in ll. v. leguntur post decorum est (14). aliter J.). medullae numerosior distinctio[*](destinatio E.) candore, mollitia. linumque nere et viris decorum [*](dist.ego.). est* ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur[*](ponitur G.), inlisum crebro silici[*](in silice Ev.a.J.) ex aqua, textumque [*](testumque D1d. testuque F. tectumque v.a.G.) rursus tunditur clavis, semper iniuria melius.

Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur . vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis[*](exutis G.) splendescentes [*](splendescente G. -discunt Q.) igni magis quam[*](magis quam aliae aqua Q.) possent aquis. regum inde funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque[*](adustisque indie (-iae D) locis QD.) sole Indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras[*](deros d. diras seras Q.) serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu[*](textu GdEv. -to D2. exto r. tectum Q.) propter brevitatem[*](breuitate Q. utitatem F. utiatem D1.).

rufus de cetero colos splendescit igni.[*](cfr. Varro de 1.1. V 131. (Pausan. VI 26, 6).) cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a[*](asbestinon S. -num C. ac uectinon Q. abestinum D2. auest- r. asuest- v.) Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae[*](naturae suae D2SD.). Anaxilaus auctor est linteo[*](linteolo (del. eo) D2.) eo circumdatam arborem surdis ictibus[*](ictibus v. act- ll. ictus Q.) et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia[*](elimine achaia d. limen achaia E.) genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio.[*](cfr. XX 207. Th. H. IX 12, 4.) linteorum lanugo, e velis[*](uelis QC. uillis ll.v.) navium maritimarum maxime, in magno usu medicinae est, et cinis spodii[*](spodii QB. spondi (-dii v) dv. pondi r.) vim habet. est et inter papavera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum trahunt.

[*](cfr. VI 96.) Temptatum est tingui linum quoque, ut[*](ut FQS. et rv.) vestium[*](uestium Ev. -itum Q. -igium D1GFd. uecium D2.) insaniam[*](infamiam Q.) acciperet[*](acciperet QS. -pere ll.v.), in Alexandri Magni primum classibus Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certamine [*](in certamine Ev.a.D.) quodam variassent insignia[*](insignia dv. et ins- rD.) navium, stupueruntque litora flatu versicoloria[*](uersicolori has S.) pellente[*](pellente D2dTSS. spellente D1GF. spendente E. implente B. expan- dente U chrest. 231. (pellente D iunxit cum sqq.).) vela[*](uela ego. uelo ll.v (cum sqq. iunctum).). purpureo ad Actium cum M. Antonio[*](Antonio v. -ium ll.Q.) Cleopatra venit eodemque fugit[*](fugit DGQD. effugit rv.). hoc fuit imperatoriae navis insigne.

[*](Valer. Max. II 4, 6.) Postea[*](an postea (h. e. post Alexandri tem-pora) cum antecedd. iungendum? po.[pulo] R.[omano] ea coni.S.) in theatris tantum[*](tantum ll.v. tincta Becker. spectanti S. -tum U chrest. l. l. stanti Strack. extenta D.malim tenta. (an tecti uice vel etiam?)) umbram fecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret . carbasina deinde vela primus in theatro duxisse

traditur Lentulus Spinther Apollinaribus[*](apollinaribus D2v. acoll- (iacoll- d) r.) ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium[*](ad cliuum usque Capitolinum B.), quod munere[*](munere B. -ri ll.) ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt.[*](Cato (Jordan p. 110).) deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi[*](auunculo d(?)v.) XI consulatu[*](consulatu ego. cos. ll.D. consule v.cfr.VIII 20. 22.), a[*](a DFTSD. a. d. r H. del. v. ad U chrest,l.l.) kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent[*](consistere DF.), quantum mutati[*](mu- tati a ego. -ti E. -tis rv.)a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et[*](et om.Ev.a.S.) colore caeli, stellata, per rudentes iere[*](iere dTH. fere S. feret D2. terrae rv. terra G. stetere S. fortasse texere caueam (pro terrae etiam).) etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent[*](rubente G (cum terra iunctum).) in cavis aedium et muscum ab[*](ab S. ac dv. ad r. a G.) sole[*](solem dEv.a.G.) defendunt . cetero mansit candori[*](candori dv. -ore r.) pertinax gratia.[*](Homerus B 529. 830. 135. Varro 'XXV humanarum' ap. Gellium XVII 3, 4.) honor ei iam[*](ei iam ego. etiam ll. v. cfr. §32. XVII 119.) et Troiano bello. cur enim non et[*](et ll.v. ei S. e J. ex D.) proeliis intersit ut naufragiis? thoracibus[*](thoracibus D2Qv. -caeis F. -ceis r.) lineis paucos tamen pugnasse testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum σπαρτὰ dixit, significaverit[*](significauit Q.) sata.