Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

e siligine lautissimus[*](lautissimus D2dv. lat- r.) panis pistrinarumque opera laudatissima . praecellit[*](prae- cellit dEv. -llet r.) in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanae[*](Campanae v. -aniae ll.), quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt[*](adiciunt coni. H. adsiunt E. adsciunt r Brot. assumunt v.), in reliquis pares. si vero pollinem[*](pollionem E.) facere libeat, XVI pondo panis[*](panes E.) redeunt et cibarii III[*](III ego. tres F2D. tria rv. (scribendum erat terna).) furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae[*](namque d1E. si add.d2.) sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius[*](modius PF2dv. -ios r.) Gallicae XX[*](xx PD. XXII rv.) libras panis reddit, Italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.

<2> Similago[*](dist. D.) e tritico fit, laudatissima ex Africo[*](laudatissimo ex africa PD.). iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V—ita[*](ita PF2D. ita ut r. ita autem (enim v)G.) appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae[*](aerariae dv. era- P. haera- DF. ara- E. heccrarie G.) officinae chartariaeque utuntur—, praeterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis p. XXII[*](p. XXII U 351. // XXII P. CXXII r v. a. D.), e floris modio p. XVI[*](p. XVI PD. CXVII rv.). pretium huic annona media in modios farinae XL asses,

similagini[*](similagini D. simulaginis P. similaginis (-ini v) castra- tae dv. similaginis castrate (-tae E) duplum r.) octonis assibus amplius, siligini castratae duplum[*](octonis—du- plum om.F1.). est[*](lacunam indicavi ego. an tenuiore cribro? cfr. § 105. XXXIII 87. tem////c///i P. temp. L. D1G. templi D2in marg. tempore L. rH. del. D) et alia distinctio semel..... pollinatam[*](pollinata P. Pauli nata fH cum Turnebo.) XVII p[*](XVII p. DGFD. XVII pondo dEv. (prima add. Brot.) XVIII P1. XVIII p. P2.). panis reddere, bis[*](bis PD. uisa rv. (secunda add. Brot.)) XVIII, ter[*](ter PD. tert. DF2in ras. tertia rH cum Turn.) XIX[*](XIX FdTEH. xx D2. xxx D1v. VII//// P.) cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI.

[*](extr.: cfr. Th. C. 14, 1.—Homerus E 195. Herodot. II 36. (Diosc. II 113).)<3> Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae maturuere[*](mature E.) protinus granum dimittentibus. sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat[*](facit P.). <4> Ex arinca[*](arinca C. ari///// P. africa rv.) dulcissimus panis. ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro modius [*](modius dv. -ios r.) grani non XVI libras implet. exteritur in Graecia difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta[*](umero dictam E.). haec enim est quam olyram vocat. eadem in Aegypto facilis fertilisque.

[*](Th. H. II 4, 1.)Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica appellatur. adiciuntur his genera[*](an genere?) bromos et tragos[*](bromos et tragos D cum Salm. exerc. p. 154aE. bro.....trago P. bromos siligo excepta (exceptitia v) et tragos rH. cfr. v. 17.), externa omnia, ab oriente invectae[*](in- uecta v. a. D.) oryzae[*](oryzae Pv. -za r.) similia. tiphe[*](tiphe dEv. etii////e P. thipe r.) et ipsa[*](ipsa Pv. pisa r.) eiusdem est generis, ex qua fit in nostro[*](nostra///urbe d.) orbe oryza. apud Graecos est et zea[*](zea B. ixia ll.), traduntque eam ac[*](ac v. om. ll. an et?) tiphen, cum sint

degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.

[*]((cfr. XVII 41).) Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tribuit ,[*](dist. ego.) quoniam eo maxime alebat[*](alat v. a. H.) hominem —, utpote[*](utpote PD2F2dv. pote E.om. r.) cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator[*](procuratore P.) eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus[*](paucis minus PD2dv.del.F2. pau- cissimis r.) germina, exstantque de ea re epistulae. misit et Neroni simililer CCCLX[*](CCLX P.) stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt aliique et. tota Baetica[*](Baetica C. bet- PD2v. boet- E. biet- r.) et in primis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac[*](ac ego. aut ll. v. et S.) quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus[*](unus om.P.) centum fabis onustus.

[*]((cfr. XV 28). Diosc. II 121. Th. H. VIII 5, 1. C. IV 15, 1. H. VIII 7, 3. C. VI 12, 12.) Aestiva frumenta diximus sesamam[*](sesamam dC. ses//mam P. sisimam E. sisisimam D1. sissimam r.), milium,[*](49) panicum. sesama[*](sesama dC. sesima PDS. sisima r.) ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius[*](pinguius Pv. -guis r.) esset, quod apud nos vocant irionem[*](irionem Pv. trio- D2. -onum E. irionum r.), medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et[*](est et F2.)horminum[*](horminum v. orm- ll. D. cfr. index libri et XIX 151. XXII 159.) Graecis dictum , sed cumino simile; seritur cum sesama[*](sesama PC. sisima F2. sesima rS.). hac[*](hac F2Brot. hec G. haec r. hoc v.) et irione nullum animal vescitur virentibus.

Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato[*](praeferrata E.) fistula serrata et stella intus denticulata, ut[*](ut DGdfv. u/// P. aut r.), si[*](nisi v. a. J.) intenti[*](intenti v. ini//////// P. interiti r. intentius J.) pisant, concidantur

grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo[*](nudo PD2D. riudo D1F. ruido rv.) utitur pilo,[*](dist. J.) rotis etiam, quas[*](aquas D1GFE.) aqua verset, obiter[*](orbiter E.) et mola[*](mola J. molat ll. v. cfr. Bliimneri tech- nol. I p. 46 n. 2.). de ipsa ratione pisendi Magonis proponemus[*](proponemus F2TD. -nemu// P. -nemur F1. -netur dv. praeponemus DG. -netur E.) sententiam[*](sententia DdE.): triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein[*](eualli dein (deinde G) DGF1G. euelli dein (deinde v) F2Ev. ualidae in P. -de in dT.) sole siccatum in pila[*](in pila ego. cfr. XXXIII 87. pila ll. v. pilo TG.) repeti, simili modo hordeum. huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem[*](lentum E.) torreri [*](torreri PS. -ere rv.) prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam[*](sesamam C. sesimam P (i in ras.) dS. -ma E. sisi- ma r.) in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur[*](fluctuantur E.), iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere[*](mutescere E.). et ipsa autem, quae evalluntur[*](euallun- tur G. ualluntu// P. eualiuntur r. eualuantur v.), variam pistrinarum[*](pistrinarum PdTD. pristin- r. pisturarum v.) rationem habent.[*](dist. U 352.) acus vocatur, cum per se pisitur[*](pisitur D1v. pitur D2. piscatur E1. pistor d. pistur r.) spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur[*](an teratur?) cum stipula, palea, in maiore[*](et maiore ES (lacunae signo praemisso).) terrarum parte ad[*](est ad F2.) pabula[*](pabulum dTf.) iumentorum[*](iumentorum D2F2fv. -tatum r.). mili et panici et sesamae[*](sesamae C. sesimae dES. sisime r.) purgamenta adpludam vocant et alibi allis nominibus.

[*](Col. II 9, 14. Verg. Georg. II 463.) Milio Campania praecipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. fit et panis praedulcis[*](praedulcis D2F2dv. -ci D1F1. predulci r.). Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine e[*](e v. om. ll.) cruris venis[*](cruris uenis del.F2.) admixto

. Aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique novere,

[*](Th. H. VIII 7, 3.) Panico et Galliae quidem[*](quidem dH. -dam r. quaedam v.), praecipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua[*](sine aqua D. del.F2. sine qua nihil conficiant v. lacunam ego indicavi. an potius solida? cfr. § 117.).... Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum.—Cetera aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent , milium et panicum aquis minime, cum[*](cum v. q???m d. quō E. quoniam r(?)D. at cfr. Theophr.φυλλοβολοῦσιν.an quoniam folia exuunt?) in folia exeunt . vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emaciari[*](emaciari S cum H coll. Col. II 10,1. emactari DGF1f1E. emace- rari F2f2D. emacrari dv.) hoc satu existimantes.

[*](cfr. Didymus in Geop. II 33, 3. Pallad. XI 21.) Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e[*](e F2fS. et r. ex v.) tritici ipsius furfuribus minutis[*](mini- mis dT.) et optimis e musto albo triduo maceratis[*](maceratis P. -ato F2dT. maturato r. v.a.D.), subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine[*](milagine D2F2dv. -geni E. -ligine D. -geni r.) seminis[*](seminus F2.) fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos[*](binos F2v. binos et r.) semodios farinae satis esse bessem[*](bessem S. besē F2f. beses r. bes- ses v.) fermenti constituere . et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius[*](hordeaceus dv. a. S.), ervi[*](erui dTfH. eruiliae C. herui E. heruilae v. herbi r.) aut cicerculae farina[*](farina TfH. -nae FdEv. -ne r. -na ei G.) ipse[*](ipsae FEv. a. S.) fermentabatur; iustum erat II[*](II ego. duae ll. v. scribendum fuit binae. an binas libras?) librae in v[*](quinque ll.v (pro quinos).) semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur priusquam addatur sal, ad

pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt[*](sufferuere faciunt Ev. a. G.), sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam[*](est naturam fH. est naturamst F2. naturam est (st F1. str G)D1GF1dE. natura est D2v.) acore fermentari, sicut evalidiora [*](sicut et validiora v. a. S. an sicut invalidiora? nam quippe cum alias non ponitur sensu concessivo.) esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.

Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab[*](alia sub E. alias sub d.) opsoniis appellati[*](appellati C. -ari GdEv. apellari r.), ut ostrearii[*](ostre- arii v. uostrearii F2. -ari r.), alias a deliciis , ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici[*](speustici G. (speusici v.) sceptrici F2. -ice r. an idem quiστρεπτίκιοςAthenaei IIIp. 113a, ut sit fastigatione pro festinatione substituendum?), nec non[*](non del.F2.) a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii[*](ar- topticii dB. cfr. Athen. III p. 113d. -icei rS.) aut in clibanis[*](inuectus F2Brot.) cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum[*](aquaticam E.) vocant, quoniam aqua trahitur ad[*](ad D2F2dTD. a rv. del. G.) tenuem[*](tenue E. -ui v. a. G.) et spongiosam[*](spongiosam GF2dTD. -sum F1. -sa v. -geosam D. -sa ES.) inanitatem[*](inanitate GEv. a. D.), alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad[*](at F2.) operis pistorii genera[*](genere F2.) transeunte cura.[*](cfr. Martial. XIII ep. 47.) durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum[*](eum G. cum DGF1dTv. cui F2.) novem diebus maceratum[*](maceratum S. -rato ll. -rata v. -rant G.) decumo ad speciem tractae subigunt[*](tracta subigunt D2G. tracta es ubi tune D1GF1E. tractae subigi tunc dT. tracto (-cta v) et subacto (-cta v)F2v.) uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum[*](inclitum E.), quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus[*](clibus E.) nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso[*](maxime uel mulso F2D. sed cfr. X 52. XIX 64.).

[*](Plauti Aulul. II 9, 4.) Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime[*](maxime om.Ev. a. D.) erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam[*](artoptas iam D. -ptasiam ll. -ptam B.) Plautus appellat in fabula, quam Aululariam[*](aululariam dv. auru- r.)inscripsit[*](inscripsit S cum Ursino. scripsit ll. v. cfr. XIV 92.), magna ob id concertatione[*](cum certatione fE.) eruditorum, an is[*](an is v. annis E. anni is D1GF. annui d. ennii D2.) versus poetae[*](poeta E.) sit illius, certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum[*](cocos tum H cum Turnebo adv. 28, 42. costum D1GFdT. tostum D2Ev.) panem lautioribus coquere solitos, pistoresque[*](piscatoresque E1.) tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum[*](criborum GFE.) genera Galliae[*](galli e d G. galliae ex (e J) D2D.) saetis[*](saetis S. setis D2F2dv. sextis r.) equorum invenere, Hispaniae[*](hispaniae fEv. diis panie (-iae GD1GF. dii ispanię d. dii hispani e T. ispani e D2. Hispani e G. -niae e J. -nia e D.) lino excussoria et pollinaria[*](pollinaria v. apoll- DGd. opoll- r.), Aegyptus papyro[*](e pa- pyro v.) atque iunco.

<1> Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae [*](praestantissime TE.) saluberrimaeque[*](saluberrimaeque quae v. -imam quae DF. -imamque GE. -ima quae d. -ima que T.), quae palma[*](palmam E.) frugum indubitata Italiae[*](italiae fS. -lia ll. -liam v.) contingit[*](contin- git FdEVerc. contigit DGfv.). fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima[*](laudatissimus Ev. a. G.). campus est subiacens montibus nimbosis, totus[*](totus GJ. totis rv.) quidem XL p.[*](XL p. D. XL. p. DG. XL pre F.dedEparurm constat. XL M passuum v.) planities[*](planities StrackJ. -itia est dT. -itiae DFE2. -icie Gv. -itie H. tinitiae E1.). terra eius, ut protinus soli natura dicatur , pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul osa[*](fistulosa H cfr. XVII 34. -las ll. -lans v.) quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros

enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem[*](facilitatem D2dv. falacitatem D1G. felicitatem r S. cfr.XVII 37. 41. XVIII 167. 178. Varro r. r. II 6, 5. Colum. V 4, 3.) culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate[*](temperate GdfTD. -atae DF. -at et Ev.) concoquens[*](conco- quens D2dfTv. tonco- D1F. tunco- G. coquens E.) intra se vice suci[*](fuci (succi C)d. fusi rv. furni S. cfr. XIV 14. XXII 94. (Pro furni magis placeret foci).) continet.[*](cfr. Strabo V p. 242 extr.) seritur toto anno, panico semel , bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam[*](rosae modo satiorem E.) odoratiorem sativa[*](sa-tiua v. -iuam ll.). adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti[*](campanos unguenti quani apud om.E.) quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus[*](campanus Dv. om. r.) antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Leboriae[*](leboriae DdJ. -ie T. labo- riae GVerc. -ie rv. cfr. III 60. XVII 28.) vocantur[*](uocatur D2.), quem Phlegraeum Graeci appellant. finiuntur Leboriae[*](Leboriae J. (Lab- v.) leuiora ll.) via ab utroque latere consulari , quae a Puteolis[*](apud aeolis E.) et quae a Cumis Capuam ducit.

[*](Diosc. II 118 init.) <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur[*](82) granum eius in pila lignea, ne[*](ne D2fH. ue D1GF. uel r. nam v.) lapidis duritia conterat,[*](82) mobili[*](mobili ut D2S. -ilius D1dT. nobilius r (add. ut) v.), ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde[*](inde v. in ll.) tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, quo praecellunt[*](procellunt E.), iam tamen Alexandrinae praeferuntur[*](proferuntur E.). postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle[*](colle D2v. cole et G. colle et (eth d)r.) Leucogaeo[*](leucogaeo dH. -geo rv. cfr. XXXI 12.) appellato, extatque

[*](extat- que Ev. exiatque D1GF. exiitque dT. existitque D2.) divi Augusti decretum, quo annua ducena[*](annua ducena fconi. H. annua uicena G. annoadu- cena DGF. -aduicena Ev. -ad ducenta dT.) milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial deducens Capuam, adiecitque causam adserendi[*](adferendi Strack. adfer ll. v a. J.), quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. — (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi[*](Oraxi v. a. Brot.) oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati .) —

[*](Geop. III 7. Diosc. II 118 extr.)<3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item[*](uocatur item D2dv. uocum ritem (ritę E)r.) cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente.[*](Geop. III 8. (Cato 86).) alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole[*](solem D.) ad dimidium[*](ad dimidium ego. cfr.§ 115. XXIII 142. ad initium dv. ad initum D1GFE. admit- tunt D2D.) rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e[*](e D2ES. ex dv. et r.) tritico fit tragum[*](tragum Turnebus D.cfr. Schneider ad Cat. 86. grana cum E. gracum r. granum v. graneum vel granaeum coni. H.), quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei[*](ei dv. et r.) pro creta lactis incocti mixtura confert.

Sequitur legunminlum natura, inter quae maxime [*](maximae E. -mus F2v.) honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis . lomentum appellatur farina ex ea[*](ex ea ego. ea D1GF1dEv. del.D2. eius F2D.), adgravaturque pondus [*](dist. D.) illa et omni legumine, iam vero et pabulo[*](pabulo DdTv.cfr. §§ 142.143. -la F1E. -lum G. ad pabula F2. ad pabulum D.), in pane[*](in pane DGdTD. om. rv.)

venali[*](uenalis v. a. S.). fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius[*](aut delicatius coni.Dal.) fracta. [*](cfr. Cato 134, 1. Didymus in Geop. II 35, 3. (Diosc. II 127). cfr. Gell. IV 11.)quin et prisco ritu puls fabata[*](puls fabata ego. pulsa faba D2D. fabata r Brot. fabacia v.) suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set[*](set ego. sed T. et rv.) hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique[*](uitique D1E. cuit- que d.) adsumitur.[*](Fabius Pictor ap. Gell. X 15, 12. Didymus in Geop. II 35, 6. 7.) Varro et[*](et om.d.) ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex[*](ex DGFD. et dE. e B.) frugibus referre mos[*](mos F2v. mox r.) est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. [*](cfr. Pallad. XII 1, 2. Verg. Georg. I 215. Col. II 10, 9. Th. H. VIII 6, 5. (C.III 24, 3). cfr. Th. H. VIII 9, 1. Col. II 10, 7. Cato 37, 2.)seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut[*](ut D2Ev. aut D1GFd. haud F2.) antecedat[*](antecedit F2d.) hiemem. Vergilius eam per ver seri[*](seri dv. sari r.) iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae[*](dist. H.) sationis[*](sationis dv. racionis G. rati- r.) quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo[*](gratissimi//// dv. a. G.) sunt pabulo[*](pabulo v. -li ll.) pecori. aquas in flore maxime concupiscit[*](conspicit E.), cum vero defloruit[*](defioruerit dT.), exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva.[*](Th. H. IV 8, 8.) nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania[*](mauritania Ev. a. H. mauritima d1. marit- d2.) silvestris passim,
sed praedura et[*](et om.EH.) quae percoqui non possit. nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis[*](ac oculis E1. (aculeos v.a.B.) caules F2.) timentes refugiunt.[*](Th. H. IV 8, 7. 8. VIII 1, 4. Col. II 10, 15. 4. Pallad. III 4. Geop. II 37, 2.) longitudo scapo[*](scabro F2E.) quattuor cubitorum est[*](dist. Strack coll.Theophr.) amplissima, crassitudo digiti. ni[*](digiti ni Turnebus. intoni ll. (an ut digito. ni?) di- giti in totum ni S. nec B. octona v.) genicula abessent[*](abessent Turnebus. abesset DGFE. habens sed dT. habet v.a.S.), molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas[*](tricenas v. -enall. triginta S cum Salm.); folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam[*](quam D2.) grata[*](grata D2D. lata rv. lauta B.) incolarum cibis, cruda et omni modo cocta[*](omni modo cocta dTJ e Theophr. coll. XVI 65. 137. XVII 162. XXII 154. omnino decocta rv.), harundinum radicibus similis . nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronae[*](Toronae J. -ne ll.v.) Chalcidi ces[*](Chalcidices S e Theophr. -cidis ll.v.J.) lacu.

Ex leguminibus autumno vereve[*](autumno uereue J. autumno uere DGFdT. autem nouę re E. autem nouembri v. (et uere coni.H.an uel uere?)) seruntur lens et in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores[*](auctorem DF1E.) aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta[*](ac soluta v.a.S).

[*](Th. H. VIII 6, 5. Col. II 10, 20. Geop. II 36, 1.—Th. H. VIII 5, 1. Diosc. II 126. —Col. II 10, 19. Th. H. VIII 6, 5.) Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est

enim arietino capiti[*](capiti v. capite (pite G) ll.) simile, unde ita appellatur[*](appellant dES.), album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium[*](uenerium uocant dv.a.S.) appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo[*](eruo D2F2dv. ero r.) simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

[*](Th. H. VIII 5, 2. 3. Diosc. II 175. Col. XI 2, 72. (Pallad. XI 1, 3).) Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum Iongae et ad figuram seminis. latae, piso cylindratae[*](cilindratie Ev. -aceae C.). passiolorum [*](faseolorum v. phasio- S.) cum ipsis manduntur[*](mandunt FfE2S. manducent E1.) granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr[*](octobr. ego. -bris ll. v. at plene scribendum erat octobribus: cfr. etiam XI 42. XV 19.XXI 111.). in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt[*](coeperint F2Ev.a.H.), rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.

quamquam[*](dist.S.) prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat,[*](Col. II 10, 22.) a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius[*](alius D2F2fdTD. ali D1GF1. alii Ev. aliis C.) usus praestantior ab iis[*](ab iis v. ahis (pro ab is) D1GF1. ab his dTEC. his D2F2fD.an rapis?) non est.

Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris[*](ruris del.F2.) alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua.[*](cfr. Cato 35.— Th. H. VII 2, 5. (Pl. XIX 122).) quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore[*](minore DdTEv. -ora G. -orē F. -or est fD. -or C.) rapiciorum[*](rapiciorum dTS. rapaciorum (-pati- G) DGF1Ev. raparum F2f.) suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore[*](maiorē F. -or C.) quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa[*](passo Ev.a.C.) paene ad alium proventum

[*](uentum E.), famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.[*](Th. H. VII 4, 3. (Martial. XIII 16).—Varro I 59, 4. Col. XII 56, 3. (Pallad. XIII 5).) terram[*](terram dv. -ra r D.) non morose eli- git[*](eligit v. legit ll.S. eligitur D.), paene[*](paene om.dT.) ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac[*](ac F2dv.a r.) frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia[*](ad alia ll. v. an acetaria?) sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis[*](alis E.), purpureo quoque.[*](Th. H. VII 4, 3. (5).) neque aliud in cibis tingui decet[*](debet D2.). genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum[*](masculum dG.) femininumque, et ea serendi modo[*](modo dv. modi r S. modum D cum U 354.) ex eodem semine: densiore enim satu[*](enim semine satu E.) masculescere , item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius.[*](Th. H. VII 6, 2. 4, 3. Col. X 421.) species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui[*](acrique E.) circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in[*](dist. U 354.)Nursino[*](Nursino v. ursino ll.) agro nascentibus—taxatio[*](taxatio v. taxio ll.) in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, [*](dist. ego.)napis[*](napis ego. napi ll. v.) vero Amiterni[*](Amiternini v.).[*](Col. X 422. Martial. XIII 20. Col. XI 3, 16. II 10, 24. XI 3, 59. (Pallad. VIII 2, 1). Hyginus ap. Col. XI 3, 62. cfr. Th. C. V 6, 9. Col. XI 3, 62.) quorum eadem fere natura[*](natura est FD.): gaudent aeque[*](aeque om.d.) frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum[*](rapum E.) seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa
laetiora fieri, si cum[*](cum F2dB.om. rv.) palea semen inaretur[*](semen inaretur ego. cfr. Pliniana p. 43. seminaretur DGF1TE. -nentur F2dG. -netur v.). serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.[*](Col. XI 3, 18. (Pallad. IX 5, 1).—Col. II 10, 23. (Pallad. VIII 2, 1). —) satus utrique[*](utique E.) generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente[*](procedente Ev.a.G.) hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.

[*](Th. H. VIII 11, 4. C. IV 13, 3. Geop. II 39, 6. Apuleius in Geop. II 39, 3. 6. 8. Th. H. VIII 11, 3. —)

Lupino[*](lupino dv. -nos D1GF1. -nus E. -nis F2. -ni D2D.) usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur[*](lacunam cum S indicavi. excidit siderum vel solis (caeli S).). nec ullius quae[*](an quaequae?) seruntur[*](seruntur F2v. serantur DGdT. seratur r S.) natura ad sensum[*](ad sensum ego. adsensu (ass- v) ll. v. cfr. VII 20. 23. IX 111 et IX 42. II 108. 109. XVI 95.).... terraeque[*](terraeque (quae D2) DF1E. terraque dT. terrae rv. terrae quoque D cum U 355.) mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat . ter praeterea floret[*](floret ter germinat D.). terram amat terraque[*](terraque dTv. terratque E. terra atque DGF1. atque terra F2. atqui terra D.) operiri non vult.[*](Cato 34, 2. Th. H. I 3, 6. III 2, 1. Col. II 11, 5. Th. H. I 7, 3. VIII 11, 8. Cato 37, 2. Varro I 23, 3. Col. II 14, 5. 15, 5. 6. 10, 1. XI 2, 44. Pallad. IX 2. Geop. II 39, 5.) et unum hoc seritur non arato. quaerit[*](quaerit G. querit D2. fuerit D1FE. si (ubi v) fuerit dTv.) maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso[*](frutectoso dG. -ecto r.) solo coiectum[*](coiectum F1J. coni-F2dv. coiactum D. coactum ES.) inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus;[*](17,54) itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,

nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:[*](Th. VIII 1, 3. 11, 8. Col. II 10, 2. XI 2, 72. Pallad. VII 2, 2. Th. H. VIII 7, 3. Geop. II 39, 2. Col. II 10, 3. 15, 6. 10, 4.) protinus seritur ex area[*](area P e Theophr. et Colum. aruo ll.v.) ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit[*](antecesserit dTv.a.G.) hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem[*](florem D2F2dv. flori r.) verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.[*](Geop. II 39, 4.. 6. Cato 54, 3. Col. II 10, 1. 3. Pallad. VII 2, 2.) maceratum[*](maceratam E.) calida aqua homini quoque[*](hominique E. quoque del. v.a.G.) in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam[*](quin etiam P. an lacuna ante quanldo statuenda est? cfr. XXII 155.) inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

[*](Col. II 13, 1.) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[*](saritur (sarri- v) S. seritur ll.), non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[*](sationis F2dv. rat- r.) eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.[*](Col. II 10, 29. Pallad. II 6.) siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa[*](umbrosa D2dv. amb- r.). ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

[*](Col. II 10, 34. Pallad. III 7. Th. H. II 4, 2.) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[*](cum ll. S. per eum v. per eruum B. quo U 356.) divom Augustum curatum epistulis[*](eo epistulis J.) ipsius memoria exstet[*](exstet S. existet ll. exstat v.). sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[*](sati del.F2D. at cfr. § 9 et Colum.). Martio mense satum noxium esse bobus[*](bubus Ev.a.D.) aiunt, item autumno gravedinosum[*](grauedinosum dv. grauid- r.), innoxium autem fieri primo vere satum[*](satum dv. persatum r.).

[*](Col. II 19, 33. Pallad. II 7.) Et silicia[*](silica T. sicilia FE.), hoc est fenum Graecum, scariphatione [*](scrarifatione d. scariphicatione (-rifi- v) F2v. a. D.) seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid[*](quid FE.), cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur[*](farrago appellatur dv. frago appellantur r.), occari tantum desiderat[*](desiderat dv. -rant r.).

Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [*](teterrimum T. ater- vet. Dal.) et tantum[*](et v. sed ll. S. sed requirat aptum pro tantum.) ad arcendam famem[*](famem utile v.a.H.), fecunda[*](fecunda FE.), sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

[*](Varro I 31, 5. Col. II 7, 2. 11, 31. Pallad. X 8, 1.) Farrago ex recrementis[*](recrimentis D1FED.) farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque[*](degeneransque D2dG. -rans qui r.) ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.

[*](Cato 27. 33, 3. 53. 54, 3. 4. Varro I 31, 4.) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[*](quod DFT.) sistebant[*](citabant P. ciebant Dal. e Varr.) alvom bubus. id erat e[*](e om.dT.) pabuli[*](pabulis Ev.a.S.)

segete viride[*](uiridi D2v.a.S.) desectum[*](desectum DdTS. -te FE. -ta v.), antequam generaret[*](generaret Strack. gelaret ll.v. genicularet vel siliquaret Ursinus. generaret siliquas coni. H. cfr. Varro.). Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[*](II ego. duos ll. v. (pro binos).), tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[*](solitos DdTv. -tus FE. -tum G.), melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[*](admixto FE.). hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[*](appellat dTS.) a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[*](ὠκέωςfTurneb. H. oceos r. ocys oceos v.ὠκύςBas.) dicunt.

[*](Isid. Orig. XVII 4, 9. Col. II 10, 25. (28). Pallad. V 1, 1. Diosc. II 176.) Medica[*](medis DFV. medicis r.) externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[*](dist. ego.) primis dicenda tanta dos est[*](est ego. et ll. ei S. eius est G. eius ut v.), cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[*](denis P e Colum. an scriptum fuerat quammdenis === III denis?) duret. similis est trifolio caule foliisque [*](foliis qui DF.), geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[*](amphilochus dv. -lochi est J. -locus D2. ampli locus r.) conposuit[*](conposuit P. confusum ll. J. fecit confusum (-sim Dal.) v.a.S.).[*](Col. II 10, 26. 27. 28. 25. 28. (§ 145: Pallad. III 6. § 146: cfr. Col. XI 2, 7).) solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum[*](occatum D2v. occultum r.) integitur[*](an inducitur? cfr. Column. II 17, 4.) crate[*](creta D.) iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito [*](addito D2dv. -ita r.). poscit autem siccum sucosumque[*](succosum v.a.G.) vel riguum. ita[*](ita dv. et a D1FE. et ita D2D.) praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[*](iugero D2dT.) modi[*](modia Ev.a.J. modico D2.) III[*](III ego coll. § 9 et Colum. ui ll. uicena v. -ni J. bini D cum Schneidero ad Varr. r. r. I 42.)

et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.

in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.

dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.