Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Diximus ut in media linia designaretur [*](327) umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliae duae liniae in decussis[*](decussis D2in ras. v. decus his F. decusis r. -sses B.) obliquae, ita ut ab[*](ab DFHD. a dv.om.E.) septentrionis dextra[*](dextra ac laeua d.) laevaque ad austri dextram ac laevam descendant[*](descendat E.). omnes[*](omnes Ev. omne D2. omni D1FdH. et omnino F2.) per eundem currant umbilicum , omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si saepius libeat uti, e[*](uti e dEC. uite DH. uitae F1del.F2.) ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque[*](quoquo E.) inperitorum esse[*](esse ego. est ll. v. dist. ego.),[*](cfr. Seneca quaest. nat. V 16, 3.) meridiem excuti[*](excuti ll v. an exigi?) placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento[*](momento prius quam F2.) quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam[*](capiendum DFH.) putet liniam.
Ita caeli exacta parte quod fuerit liniae[*](liniae caput v. linea caput E. linae capud D2. lineae et apud d. lina et apud r.) caput septentrioni [*](septentrionem F2dE.) proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum , hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Graecis dictum.[*](cfr. Plin. XVII 10. 23. 85.) in hunc ponito arbores vitesque. sed hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. praestringit animam[*](animam ego. enim ll. v. cfr. XVI 93. XVII 153.14. XXXI 3. an vim?) atque praegelat[*](praegelat dTHD. praecellat DF. praecellit Ev J. percellit C.) hic radicibus[*](radicibus ll.J. -ices v.) arborum , quas positurus adferes. praedoctus[*](praedoctus G. -dictos E. -dictus r. -dictum D cum U 379. praemonitus v.) esto: alia robustis
prosunt, alia infantibus.[*](cfr. Plin. 11 120. Seneca quaest. nat. V 16, 4. Aristot. meteor. II 6. Plin. II 124)—(Nec sum oblitus in hac parte ventum Graecis poni, quem caecian[*](caecian v. calcian DF2dH. caltian F1E.) vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qui id[*](qui id v. quid DFH. quid. quod E.) ipsum fecit , rationem convexitatis mundi reddit[*](reddidit dT.) , qua contrarius aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in praedictis timeto[*](timet Ev.a.D.) agricola. mollitur sidere[*](siderea E. (mollit sidera v.a.H.)) aestate media mutatque [*](dist.ego. et etesias v.) nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum senties, caveto, ad quaecumque[*](ad quaecumque ego. ad quecumque (quemc- H. atque c- F) DFTH. at quic- E. ac quac- dv. atque cum D.) aquilo praedicetur[*](praedicetur ego. -icitur ll.v.): tanto perniciosior septentrione[*](septentrione ego. -trio ll.v.) est.[*](cfr. Plin. XVII 23. VIII 189. Col. VII 3, 12. Aristot. gen. an. IV 2 p. 767a, 12. hist. an. VI 19.) in hunc Asiae, Graeciae,Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae[*](apuleiae dE.) arbusta vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit[*](flabit dHBas. flauit DF1E. flat F2. om.v.), quem Graeci liba vocant. in hunc ad coitum[*](ad coitum d. a coitu rv. cfr. Aristot.ὀχευόμενα.) cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito.[*](cfr. Plin. § 33. II 119. 123. 126. Seneca 1. 1. § 4. Cato 6, 2. cfr. Plin. XV 21. XVI 93. XVII.91. 57. XV 12.) <2> Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus[*](duximus dHE2v. dix- r.) et[*](et om.DF.) decumanam vocavimus, exortum habebit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphelioten [*](aphelioten HT. ape- d(?)v. ephe- r.) dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque spectent[*](dist.ego.an pluuius, tepidus tamen?). ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi
, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit .[*](cfr. Plin. II 119. 126. XXI 80. Col. IX 5, 1. Seneca 1.1. § 4. 5. Th. de sign. 2, 11.) quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, eurum[*](eurum v. eorum DGF1HE.eoum dT. a F2.) Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque[*](tepidiorem quia in E.). in hunc apiaria[*](apiaria D2dv. appa- FE. apa- r.) et vineae Italiae Galliarumque spectare debent[*](debent F2dv. debeat H. -eant r.). ex adverso volturni flabit[*](flabit dEv. flauit DF1H. flauiti G. flat F2.) corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris[*](occasu lateris dTE. occasu latere r. occidentali latere v.an occasuro latere? cfr.II 92 in occasura parte caeli.) septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant.[*](Th. 1.1. 2, 5. de ventis 58.) hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit[*](durabit GF2dv. -auit r.) in noctem[*](nocte DGF.), at[*](ad D1GF1H.) subsolanus[*](subsolanus D2dG. -num H. subisolanos D1GF1. ubi solanus F2. ubi subsolanus Ev.) in maiorem partem noctis extenditur[*](extenditur dv. -dit r.). quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit . aquilonem praenuntiat terra siccescens[*](siccescens v. siccre- ll.) repente, austrum umescens[*](umescens /// (hu- dv) DdS. iime- G. mume- H. /// mescens F1. inmiscens F2E.) rore[*](rore DdHG. sorore GF. in rore Ev.) occulto[*](occulto ll.v.an nocturno?).