Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Verg. Geo. 1276 sqq. Th. H. V 1, 3. Varro 137,1. 2.) His quae sunt necessaria adicientur de luna ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque movet parte.

Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur[*](tondentur F2D. cfr. XVI 194. Varr. r. r. I 37, 1. 2. tonduntur DF1dEv. tund- HPar. cond- G.), innocentius decrescente luna quam crescente fiunt.[*](Geop. II 21, 12. Mago ap. Col. VI 26, 2. Col. VIII 5, 9. diximus: cfr. XVI 190.) stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem[*](autem om.dG.) intermenstrua dimidiaque stercorato, verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito[*](iacito E.). arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo[*](quadriduo E. quatr- rv.). ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terrain sit[*](sit D2v. est F2. om.d. se r.), fieri[*](efferri d.), calcari musta, cum luna sub terra, item materias[*](materias D2dBrot. -ries v. -ria ex H. marias D1F1E. areas F2.) caedi quaeque alia suis locis diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici[*](2,41 sqq.) possint: quotiens ab occidente sole cernetur[*](cernetur HdC. cernitur rv.) prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur ; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut[*](ut DF2dHv. et r.) pariter aspiciantur[*](aspiciantur F2d2v. -ciebantur r.), tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis[*](horis et detrait E.) detrahet lumen

et in diurnas extendet[*](extendit E.), decrescens erit iterumque dimidia ; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, interlunio et prima toto[*](tota Hdv.) die, secunda horae[*](horae Hv. hora r.) noctis unius dex- tante[*](dextante B. destante DFH. distante dEv.) sicilico[*](sicilico B. silico ll.), ac deinde tertia et usque XV multiplicatis horarum isdem portionibus. XV tota supra terras nocte[*](nocte ego. noctu ll. v.) erit eademque[*](eadem dT.) sub terris toto[*](toto d. tota rv.)die. XVI ad primae horae nocturnae dextantem[*](dextantes E.) sicilicum[*](sicilicum dB. silicum r.) sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium , et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod[*](an quoad? quando anonymus ap. Dal.) sub terris aget[*](aget ego. agat ll. v.), tantundem novissimis ex die adiciet[*](adiiet C. adicit ll.S.) supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros , alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.