Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((cfr. Varro r. r. I 9, 7. Colum. III 11, 6. 9. [Pallad. I 5, 2. 34, 3.] Verg. G. II 255).)Terram amaram [probaverim[*](uncos ego posui. probauerim ll. D. an probaturis? -averint coni. S. siue macram si quis probare uelit v. a. J.)] demonstrant[*](demonstrantes J.) eius[*](eius ego. eas ll. H. eam v. sata J.) atrae degeneresque[*](degenerisque J.) herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi[*](oculi v. -lis ll. S.) argillamque, operi difficillimas[*](difficillima v. a. G. -mam D.) quaeque[*](quae- quae D.) rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent[*](onerent dG. -ret rv.), quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam[*](cinericeam ES. sed cfr. XXVII 44.) et sabulum album. nam sterilis denso[*](denso D. -sa ll.v.) callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.[*](Cato 5, 6.) Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam[*](cariofam D2v. -otam d. -ota E. carior iam D1.) cave[*](cave ne ares P e Catone.), neve plaustro[*](plo- strum et pecus Cato.) neve pecore[*](pecores Dd.) inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere[*](tanto opere ab eo dES.) reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur[*](abominatur v. abominantur (abho- D) ll.), vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis[*](canescentis v. canentientis (-tes DE) ll. canentis J.), exesae[*](exesae v. ex se ll.), pumicosae.[*](Colum. II 1, 2.) plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus[*](an anilis?) terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla.[*](Cato 1, 3. 151, 2.) idem agrum optimum iudicat ab radice[*](ab radice D2dTD. -cem D1. ad radicem Ev. sub radice P e Catone.) montium planitie in meridiem excurrente,

qui est totius[*](totius v. potius ll.) Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis[*](satis P. satia DE. sata dT.). intellegere modo libeat dictam[*](dictam Ev. -ta r.) mira significatione teneram , et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis,[*](Hom. ς 541. 547.) illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo[*](a deo B. ab eo ll. v.) caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis[*](nigre- scentis B. incresc- ll. v.), quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes[*](rodentis DD.). reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua[*](et aliqua ll. v. Italica S parum apte coll. § 93. an et alioqui (cfr. XIII 21) vel ex obliquo (i. e. inproprie)?) in propositum certe.[*](Cic. de or. III 25, 99.) Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet.[*](Th. C. VI 17, 6. 7.) quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes[*](caelestis DEv. a. S.) deiecere[*](deucere E. deiecerit v. a. S.) capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum ex[*](ex v. et ll.) sole[*](sole dv. solem r.) conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e[*](e ego (cfr. XXXIII 98). om. ll. S. odor in v.) commota debebit repertusque neminem fallet[*](fallet dv. -lat r.), ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.[*](Colum. I praef. 1. 2. II 1, 2.) et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit[*](fit E.), eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui
iam Italiae terram existimavere lassam.[*](Th. C. III 20, 3.) operis quidem facilitas[*](facilitas ego. facultas ll.v. cfr. XVIII 110.) in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua[*](ali- quo E.), ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio[*](byzantio dv. a. G.) Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum[*](cum dv. eum r.) siccum[*](siccum ll. J. -us v.) est, arabilem[*](arabile E.) tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu[*](iugi anu v. iungi anum ll. U 306 et a parte altera iungi anum post scindi transponi vult.) vomerem trahente[*](trahente v. -tem ll.) vidimus scindi. terram[*](terra E.) enim terra[*](terrae DE.) emendandi [*](emendari dv. a. S. sed cfr. Nipperd. ad Tac. ann. XIII 26 extr.), ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta[*](intecta DE.) aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementi s[*](dementis coni. J. cfr. II 85. -tia ll. v.) operae est. quid potest sperare qui colit talem?