Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut[*](ut dv. et r.) palmae ac lentisci; salsis[*](salsis C. salis ll. v.) enim aquis aluntur. salis vim et cineres[*](cineres TEH. cinis rv.) , sed leniorem, habent[*](habet v. a. H.); ideo ficis adsperguntur rutaeque[*](rutaeque coni. Dal. rutaque ll. v. ruta G.) , ne[*](ne dv. nec r.) fiant vermiosae[*](uerminosae C.) neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint[*](sint U 336. sunt ll. v.), aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;[*](Geop. V 37, 1. (Cato 93. Colum. V 9, 16). Pallad. IV 7, 4. Th. H. IV 11, 13. Colum. IV 32, 5.) quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad[*](ab DG.) radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis[*](aliquibus dT. -quid Ev. a. S.) prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit[*](an resurgit? cfr. § 248. XVI 163.).[*](Cato 86 extr. 93. 94. 95. (Pallad. I 35, 6).) Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione[*](portionem E1v. a. D.) aequa[*](aqua DG. aequam v. a. D.), ablaqueatis prius radicibus paulatim [*](an paulum? cfr. XIX 158. XXIX 46. non alte Cato.), adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere[*](uere DGdTfP. uetere E. -rem v. a. H.) terrain adaggerari

radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui [*](decoqui dTfH. -oci rD. -octos v.) in crassitudinem mellis[*](mollis D1GE.), rursusque cum bituminis tertia[*](cum bituminis tertia dv. cubitum in his tertia D2. cubitu (-tum E) ministeria r.) parte et sulpuris quarta sub diu coqui[*](diu coqui G. diu qui DGE1. dio qui E2. di usque d. diuo usque v. diuo coquito Verc.), quoniam[*](quo dv. ne Verc.) exardescat [*](excandescat Verc. e Catone.) sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.[*](Colum. V 9, 16. Pallad. IV 8, 1. Colum. arb. 15. Pallad. IV 10, 29. Colum. arb. 14. Democritus ap. Colum. XI 3, 64. X 357. Pallad. III 25, 15. I 35, 3. (Plin. XXVIII 78).) plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae[*](paria- que E. aquae pari v. a. S.) portione, quoniam per se noceat. aliqui[*](alii dEv. a. S.) volucre[*](uolucre dTH. -uere r. (-ucram Colum.) uoluocem v.) appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino[*](ursina D1GE.) linunt[*](li- nunt D. li///nunt D. linolunt G. lini uolunt ES. liniri uolunt dv.) post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus[*](caudibus GE.) , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has[*](et has Ev. a. G.) et talpas[*](e talpas DG.) amurca necant, contraque urucas[*](uricas DG. erucas dv. a. S.) et, ne mala[*](ne mala ego. mala ne v. mala ll. an putrescentia?) putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati[*](incitate D2. initiante D cum Barthio ad Stat. Theb. VI 217.) mensis, nudis pedibus, recincta.[*](Cato 160. 139.) item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto[*](diluto dv. -tos r.)
spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur[*](abluatur v. obl- DGE. obluitur dT. oblinatur D.) ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana[*](humana v. immanat D. inma- dE. ima- G.), quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis[*](proditis ll. S. -ita v. an-iti?) contra luxata membra[*](membra v. -bra et dT. -bret G. menbra et D2. -bret D1. -breui E.) iungenda [*](iungenda TPar. -dae D. iunguendae G. unguendae E. -da d. inungenda v. iungente ea S.) harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque[*](precationemque H. (depre- P). recat- DG. recreat- dT. rotat- E. notionemque v. quoque G.) eodem volumine tradidit.