Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. II 3, 3.) Inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos[*](ficos J coll. Theophr. † † eos G. enim eos r. enim v.) sub[*](sub ll. J. sine v.) foliis natas, vitem et malum punicam[*](punicam dG. -cum r.) stirpe fructum tulisse, non palmite[*](palmitem DG.) aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et[*](sunt et v. sunt ll. S.) miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta[*](combusta dT.) revixit et in[*](et in dEv. etiai D1G. etiam in D2.) Boeotia derosae locustis fici[*](fici D2S. ficisi D1E. ficusi G. cytisi dT. ficus v. fetus U 335 coil. Theophr.) regerminavere[*](iterum germinauere v. a. S.). [*](Th. H. II 2, 4. 3, 2. C. V 7, 2. H. II 2, 10. 3, 1. 2.)mutantur arbores et colore[*](colo- res DG.) fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae[*](prodigio sed eae dD. -osae deae (de ea D2. eae E)r. -osae et v. -ose eae H.) maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba[*](acerba dv. -rua r.) poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida

uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae[*](Laudiceae T.cfr. VIII 190. XII 133. Usener ann. phi- lol. 1865 p. 228. -datiae D1G. laodiceae dv. -ciae D2D. leodi- tiae E.) Xerxis adventu, platano in oleam mutata[*](mutata dv. -atam r.). qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in[*](in v. om. ll.) infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii[*](C. Epi- dii dv. cepidi D1GE. lepidi D2.) commentarii[*](commentarii dv. comentariis (comm- D)r.) , in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque[*](tantoque eam dv. tamquam E. tantoque rD.) eam maiorem, quanto propius[*](propius dv. proprius r.) ab urbe [postea] facta[*](uncos ego posui. postea facta ll. v. posita factum J. hostia litatum D. an ostenta (vel por- tenta) facta essent?) esset.[*](Valer. Max. I 6, 12 extr.) sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma[*](palmae D. -me G.) in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in ara lovis[*](ara iouis D2 (coni. H)D. capita (-te v) bis rv. capite Iouis Brot. Cum vet. Dal.) bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam[*](pudicitia E.) subversam [*](subuersam dv. -sa E. -sum r.) Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Neronis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti[*](uecti ES. Vectii v.) Marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.