Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Colum. V 11, 13. arb. 26, 2.) <7> Est etiamnum[*](etiamnunc Ev. H. etiam G.) nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim[*](inuenerim dv. -rit r.), Columellae excogitata, ut adfirmat[*](adfirmet E.) ipse, qua[*](qua v. quo DdT. que E.) vel diversae insociabilesque [*](inso- ciabilisque DED.) arborum naturae copulentur, ut fici[*](fici dv. faci D. fagi E.) atque

oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore[*](ampliorum E.) intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi.[*](Colum. V 11, 14. 15. arb. 26, 3. IV 29, 13. (Varro I 40, 6).) postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum[*](ipsum quoque coni. S. ipsumque ll. G.)quoque deputatum et, ut dictum est,[*](115) adraso cacumine defigi in[*](in crure—fugiat transponi post cur- vandi voluit P.) crure[*](cruce Ev. a. C.) fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat[*](an refugiat?). ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem[*](communem (sc. ramum) ego. -une DED. -uni dv. -uniter (del. inter) Huet ap. Brot.) inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.

[*](extr.: (Colum. V 9, 13).) Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit.[*](135) in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet , aliter in aestuoso[*](aestuoso TBas. aestiuoso r v.D.) et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat.[*](Colum. V 5, 6.) aliubi ablaqueant[*](ablaqueant v. alla- d. adlaqueant (-ntur E)r.) perflatusque [*](perflatusque dv. -atum usque r. -atuusque D.) admittunt. iidem[*](idem DD. id est E.) hieme cumulis a gelu vindidicant . contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores[*](arbo- ris DD. uncos posui, quia radices dicendum erat propter vv. in summa tellure oberrant; si radices ante ratio intercidisset, arborum radices scribendum esset.)] ratio [in circuitum[*](circuitum DTE. -itu dv. uncos posui cum Dal.; glossema est ad vv. in orbem.)] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam [*](quoniam DD. qm??? d. quando Ev.) amore solis umorisque in summa tellure oberrant.

Et de arboribus quidem fructus gratia serendis[*](serendis inserendisque Tv. -di inserendique r.) inserendisque in universum sint[*](sint D1dv. sunt r.) dicta haec:[*](Colum. IV 30, 3. 4. 5.)

restat earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, caeduo ligno.

Principatum in his optinent salices, quas serunt[*](quas serunt Müller emend. III 22. qua- rum ll. quarum satio fit v. lac. indicavit D.) loco madido, tamen refosso[*](refosso v. -ssos ll.) pedes II et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior.[*](Colum. IV 30, 6. 31, 2.) intervallo esse debent pedes seni[*](seni dBas. semi r.). trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior . has quoque omnibus annis confodi[*](confodi D2dv. -fidi D1. -figi E.) iubent mense Aprili.[*](Colum. IV 30, 7. Atticus ap. Colum. IV 30, 2.) haec est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae[*](eae dv. a. S.) autem senescentium locum[*](locum om.dv. a. S.) propagine[*](propagine D2dv. om. r. S.) sarciunt[*](sarciunt D2D. sarciunt locum dv. praesarciunt D1ES. praesarciunt locum f.Brot. resarciunt locum H.) praecisa[*](prae- cisa ego. (cfr. § 211. Colum. IV 31, 3). pertica EJ. pertica ac D. pertica immersa ac dv.) post annum[*](annum recisa d2(?)v. a. J.). salicis viminalis iugera singula sufficient xxv vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine.

[*](Colum. IV 32, 1. 2. 4. 5. arb. 29, 1. Pallad. III 23, 1. Geop. V 53, 1. (Cato 6, 3). Geop. V 53, 5.) Harundo etiamnum[*](etiam D2D.) dilutiore quam hae solo gaudet . seritur bulbo radicis[*](radici E.), quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum[*](duum ll. v.) et semipedis, reficiturque ex sese vetere[*](utere D1E.) harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices

serpunt mutuoque discursu[*](discursu dTv. decursu rD.) necantur. tempus conserendi , priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram . et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant . seritur et traversa, non alte terra[*](alte terra dC. altera r Verc.) condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae.[*](Colum. arb. 29, 2. Geop. V 53, 2.) seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat . caeditur decrescente luna. vineis anno siccata[*](fumo siccata Schneider ad Colum. IV 32, 1 ex Geop. V 53, 6.) utilior quam viridis.

[*](Pallad. XII 15, 2. Colum. IV 33, 1. Pallad. XII 7, 19. Geop. X 63, 1.) Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum , maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream[*](glaream P e Palladio H. galleam DE. galeam dT. Gallicam B.), rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem.[*](Pallad. XII 7, 21. 17. Column. IV 33, 2. 3. 4. 1. Geop. X 63, 3. Colum. IV 30, 2.) seri nuce diximus, sed nisi ex[*](nisi ex v. nifi et DE. ni fiet d.) maximis non provenit, nec nisi quinis[*](59) acervatim satis. refringi[*](refringi DdfT.cfr. Colum. IV 33, 1. perfr- Ev.) solum debet subea[*](sub ea D. supra ll. v.) ex Novembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post[*](post D. plus ll. v.) biennium[*](biennio dv.). sunt et propagines [*](an serunt et propagine... faciliore? sequentia Schnei- der ad Colum. IV 33, 3 vitiata putavit.), nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari

pavetque[*](dist. Schneider l. l.) novitatem[*](nouitatem D2dv. -tas tam r.) biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus[*](uiueradicibus J. uiuir- G. nice ra- ll.) plantaria caedua implentur . cultura non alia quam supra dictis, fodiendo[*](fodiendis dv. a. S.) supputandisque[*](supplantandisque E.) per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones[*](stolones v. -one ll.) supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis[*](uice- nis D2S. uicem sui r. unius uicenis v.) vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex[*](ex Schneider l. l. ea ll. v. a. S.) stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.

Aesculus similiter provenit, caesura triennio[*](biennio Colum.) serior[*](serior C. senior ll. v. H. an caesurae biennio senior?), minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum . saritur[*](saritur J cum Dal. seritur ll. v.) leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque[*](caesumque H cum Dal. laes- ll. v.) maxime fruticat.

Praeter haec, quae diximus, sunt caedua[*](quae dixi- mus sunt caedua ego. sunt caedua quae diximus ll. v.) fraxinus, laurus , persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de [*](16, 139 sqq.) cupresso satis diximus.

<1> Et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua[*](an praecipuaque vel ac praecipua?) tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam . ferulae[*](fistulae coni. Dal. probante Schneidero ad Colum. IV 29, 8.) ipsae breves, et ad summa[*](summam d.) breviores[*](breuio- ris DD.) articuli [*](articuli d. -lis rv.) utrimque[*](utrimque ego. utique ll. v.) sua[*](sua ego. si in D1. dua E. duo d. his in D2D. his S. duobus v.) internodia includunt.[*](Colum. III 10, 2. IV 20, 2.) medulla, sive ilia vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens[*](inplens ego. inpellens ll. v.),

quamdiu nodi pervia patent[*](patent U 323. patet ll. v. a. D.) fistula. cum vero concreti ademere[*](adimere E.) transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum[*](dexterum v. -ro ll.)[*](16,163 13, 122) ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat[*](facit dTEv. a. G.), in concavo oculus[*](oculos D2Ev. a. C.) et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita.

[*]((ib. IV 16, 3).) <2> Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios [*](medio D.) secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis[*](paxillis coni.J. paxilli D2v. tax- dTE. ta.x.illi D1.) solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur[*](germinant dv. -nent Brot.).[*](extr.: Plin. XVI 118. Colum. arb. 3, 1. 3.) hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo[*](quo D2D. aquos D1d aquas E. quos v.) fuere[*](fluere E.) laturi fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoatos conceptus aliubi pariunt[*](pariant coni. S.). ita satas ficos tertio anno transferre facile[*](facile est dT.). hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat.

[*](Iulius Atticus et Celsus ap. Colum. III 17, 3. III 6, 3. (17, 2. 19, 2). III 10, 5. 7 (15. 16. 17. 21). III 17. 3. (18, 2). 10, 21. 19, 1. (arb. 3, 4). 19, 2. (15, 3. arb. 3, 3).) <3> Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce,

quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem[*](iidem G. id enim ll. v.) cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile[*](e pampinariis sagittas ste- rile v. a. G.) est, nec nisi fecundo[*](fecunda d. -das v. a. G. an e fecunda (sc. vite)? cfr. Column. III 10, 17.) oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores , longitudine, quinque sexve nodorum[*](nodorum D2v. donorum r.). pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt. inseri eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea necesse sit serere custoditos[*](custodito sicuti d.), uti praecepimus, caveri[*](cauere dT.) utique,[*](114) ne extra terram positi sole inarescant, vento aut frigore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam serantur, in aqua pluribus diebus revirescant.

[*](Colum. III 5, 3. (13, 8. IV 1, 3). 13, 9. 10. (II 4, 3. III 15, 5. Pallad. III 9, 14). Colum. arb. 3, 4. 5. 9, 1. 2. 3. (Pallad. III 29, 1). Th. C. V 5, 1. (III 14, 6). Geop. IV 7.)<4> Solum apricum et quam amplissimum[*](quam aptissimum Schneider ad Colum. III 5, 3. 13, 8. an quam mollissimum? cfr. Colum. III 13, 7.) in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento[*](ferramento C.) , ita ut[*](ut in v. ut ll. S.)in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi , ne crudum relinquatur, verum exigi[*](et exigi v.a.G.) mensura. male pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est et ea pars, quae interiacet, pulvini. surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore[*](longiore, super v. -iore se su- per E. -iores aesuper D. -iores haec (hac T) super dT. -io- res. desuper D.); super quam[*](quam ll. J. quos v.) tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrate[*](substrato dEv. -ata D(?)J.) pinguiore[*](lacunam indicavi cum J, qui explevit gemmas non pauciores coll. § 204. nec minus v.) corio[*](pinguiore corio D2. -iores rv. -iore. corio D.)...... quam[*](quam ll. v. gemmas D.) duas integi oportet et proximam

[*](dist. D.) attingi, terram eodem paxillo deprimi et[*](et eodem v. a. H. an autem?) spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in[*](semina in dv. semina r.) latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi[*](nisi deleri voluit J. an si vel sic, ut?) ipsi parcatur . oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI mense viveradix[*](ut ue radix D1. ut uera radix D2.) transfertur.

<5> Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo colligentur ima[*](ima D2D. in rv.) parte [luxuriosa[*](luxuriosae E. -ose d.uncos posui cum Salm. exerc. p. 413bD.)] atque ita vel[*](prius uel om.E.) per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt[*](uniscunt D2D. unesc- D1. umesc- rv. cfr. Colum. arb. 9, 2.) hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos. in alio genere invento[*](inuento ego. -tu ll. v. cfr. XXIII 41.) novicio finditur[*](fun- ditur E.) malleolus, medullaque erasa[*](erasa dv. crassa r.) in se colligantur ipsi caules[*](caules v. candales ll.) ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus [*](malleolo Ev. a. G.) in terra fimo[*](fino G. fixo ll. v.) mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirun sit medulla adempta.

Nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbores non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis quinis senisve[*](senisue v. senisque TE. semisque r.) colligatis depacti proveniunt. quondam in observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter vivere non crediti. detraxere hoc[*](haec Ev. a. G.) experimenta.

[*](Colum. V 4, 1. 2. arb. 4, 1. Pallad. III 11. 14. (Colum. IV 12, 2). Colum. IV 17, 8. arb. 4, 2.) <6> Seminarii curam[*](cura E.) sequitur vinearum ratio. quinque

generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per se vite subrecta vel cum amminiculo[*](amminiculo v. anniculo ll.) sine iugo aut pedatae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae pedatae [*](pedatae ratio J. pe- data erat (erit ES) ll. S. pedatae ratio erit v. pedatae erit Strack.) ratio, eadem intellegetur[*](intellegitur Ev. a. J.) eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium[*](canterium dv. canthe- r.) appellant. melior ea vino, quoniam[*](quoniam DTS. quō E. qm d. quando v.) sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius.[*](Colum. IV 17, 1. 19, 2. Varro r. r. I 8, 2. Colum. arb. 4, 2. 3. V 4, 2. (Pallad. II 10, 1. 2). Colum. III 16, 1. 13, 2. IV 4, 2.) iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove , ut in Hispania Brundisique[*](brundisio- que Ev.a. H.). conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur , eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum[*](tantum. III uero ego cum S. -tum uero ll. tribus uero P. tantum. His uero tribus v.). <7> III vero seritur modis: optime in pastinato , proxime in sulco, novissime in scrobe.

De pastinatione dictum est; sulco latitudo palae satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. [*](159) altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis minor transferri debet, exstatura etiamnum[*](etiamnunc E.) duabus gemmis .[*](Pallad. III 9, 14. Colum. arb. 4, 4. 5. 3. 10, 4. III 13, 8. Pallad. II 13, 7. III 11.) emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis[*](sulcis v. sulcisue D2d. salcisue D1. sulcisque E.) fimoque misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his longiores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei[*](aluei D2G. alei D1E. alae dTJ. cfr. Cato 43,1. Colum. IV 4,2.) vocabuntur . esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed

ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare, adminicula prima e calamo accipere;[*]((Colum. IV 20, 5. III 20, 4). Pallad. III 9, 11. 9. 8. Colum. III 14, 3. 1. (Plin. XVII 135. Th. C. III 3, 4. 11. 5). Column. III 19, 3. Cato 40, 1.) vineas limitari decumano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distingui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem pedum cardine, quot[*](quot dv. quod r.) decumano, limitari, semper vero quintanis [*](quinquanis E.) semitari[*](seminari G.), hoc est ut[*](ut dBas. in rv.) quinto quoque palo singulae iugo paginae includantur; <8> solo spisso non nisi repastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel malleolum[*](an soluto et malleolum?) sulco vel scrobe. in colles sulcos agere traversos melius quam pastinare, ut defluvia transtris[*](tran- stris D2S. tales E. tilis D1. tiles dT. palis v.) eorum contineantur; aquoso caelo vel sicco[*](sicca E.) solo malleolos[*](malleolos dv. -lus r.) serere[*](serere om. d.) autumno, nisi si tractus ratio mutabit[*](mutabit D. -auit ll. G. -auerit v. cfr. § 135. 184.). siccus enim et calidus autumno poscet[*](poscit d. poscit seri v. a.S.), umidus frigidusque etiam veris exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispania . quiescere ventos[*](uentos dC. ueritos r.) sationis die utilissimum. plerique austros optant, Cato abdicat.

<9> Interesse medio temperamento inter binas vites oportet pedes quinos, minimum autem laeto solo pedes quaternos, tenui plurimum octonos—Umbri et Marsi ad vicenos intermittunt arationis gratia in his, quae vocant porculeta[*](procul et a Ev. a. B.) —, pluvio et caliginoso tractu rariores poni, sicco densiores[*](densiores congruit v. a. S.).[*](Colum. III 16, 1. 2. (III 3, 12). III 3, 9. 4, 2. (Varro I 31, 2. 3). V 5, 10. 12. 13. IV 10, 2. 11, 2–4. 26, 1. 2. (Geop. XI 3, 4). IV 17, 2.) subtilitas parsimoniae conpendia invenit, cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi,

ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur, inter vites et ordines seratur, quae ratio in iugero circiter XVI[*](XVI E.) viveradicum donat. interest autem[*](autem om.dT.) biennium fructus , quo tardius in sato provenit quam in tralato.

Viveradix posita in vinea post annum resecatur usque ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno reciditur viresque concipit et[*](concipit et v. -pit d. -pit ut E. -pitur D.) intra se pascit suffecturas oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida[*](eiundicia E1. runcida D2.), ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur, tota fit[*](fit dv. fit r.) fetus.

<10> Pedamenta optuma, quae diximus, aut ridicae[*](radice Ev. a. B.)e[*](e coni. Dal. om. ll. v. a. H.) robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, [*](147 sqq.) laburno[*](laburno B coll. XVI 76. alburno ll. v. an lauru? cfr. Colum. IV 26, 1. Geop. XI 3,4.), sabuco. reliquorum generum[*](genere d.) sudes omnibus annis reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis[*](fasciculus E.) durat[*](durant d.) annis quinis. cum breviores palmites sarmento iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta dicuntur.

[*](Colum. V 5, 13. IV 11, 1. (arb. 5, 6. IV 24, 4. 22, 4).) <11> Tertius vineae annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum insilit . aliqui[*](aliqui S. atqui dT. aqui r. quidam v.) tum excaecant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi[*](pariendi dv. -enti r.) satiusque pampinos adiugatae[*](adiudicatae Ev. a. Bas.) detergere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant tangi[*](tangi dv. tingi r.) proximo anno, quam[*](quam dG. q.L.I. autem D. quo Ev.) tralata sit, neque ante LX mensem falce curari[*](cur- uari d.), tune autem ad III gemmas recidi.

alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant[*](adiciat E. -iunt d.) articulos, quarto demum perducant ad iugum. id[*](id ll. G. ideo v. an fit?) utrimque[*](utrum- que G. utriusque v.) fructu[*](fructu U 324. -tum ll. v.) tardum, praeterea retorridum et nodosum[*](nodosum reddit G.) pumilionum[*](pumilionum dG. -orium D. -orum E.) incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem . nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore;[*]((Colum. IV 10, 1, 2. 17, 5). IV 20, 5.) quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet[*](accipiet ego. -pit ll. v.) tota fetus, cum permissum[*](missum D.) fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quae[*](quae/// E.) excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si[*](sin dv. a. S.) etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa.[*](ib. IV 17, 5. 4 (24, 11. 14, 3). 21, 2. 1. 26, 4. V 6, 28 (IV 20, 3. 2).) viribus, non aetate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare . sequente[*](sequenti dv. a. S.) anno palmites educentur[*](educentur ego. cfr. Colum. IV 10, 2. 17, 4. 27, 4. salutentur ll. v. saluentur H. seruentur Brot. attollentur S. alitentur J.) pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas[*](fecundita D.) est[*](est ea est D (dist. ego). et ea est dS. in ea est Ev. ea est Bas.). ea est natura, ut parere malit[*](malit dv. mallit r.) quam vivere[*](libere vivere Müller emend. III 22.). quidquid materiae adimitur, fructui accedit. illa semina[*](semina mauult dv. semina uult r. se mauult D.) mavult quam fructum gigni, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit[*](egerit ll. v. an deperit? cfr. § 11.).

<12> Dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi vires habebit, recisa intra iugum moretur[*](moretur v. -ritur ll.), ut omnis fetura sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut

attingat iugum speretque[*](speretque G. superetque (quae E) ll. v.), non teneat, adeo[*](an ideo?) non recumbat in eo nec delicate se spargat. ita[*](ita dv. ista r.) temperetur hic modus, ut crescere etiamnum[*](etiam D2v.a.Brot.) malit[*](malit dTv. mallet r.) quam parere.

<13> Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia[*](ex materiis quibus materia dEv. a. Bas.) nascatur, tunc per iugum mergi[*](mergi ll. v. cfr. Colum. IV 26, 3. erigi D.) alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius[*](adstrictus dv. a. S.) a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant[*](exultent E.). cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit[*](emittit ego. mittit ll. v.), offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia[*](152) fructum dabit anno sequente.[*](Colum. V 6, 29 (IV 22, 4. arb. 10, 2). IV 21, 3. 24, 3. arb. 5, 1. IV 24, 5. 17 (22, 4).) sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit , pampinarium vocatur aut[*](aut ubi v. cfr. § 197. aut uti D1dEJ. aut si D2D. at ubi C.), ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper[*](semper- que Ev. a D.) fructuarium . relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria[*](luxoriose E.) se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus[*](ferunculus dE.) appellatur, si forte custos fallat.

[*](Colum. IV 22, 2 (Plin. XVII 206).) <14> Vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat , evocata ad fructum[*](fluctum E.) eiuncescit[*](euanescit D2Bas.) ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod[*](ut quod D2D.) alii dracones, alii funiculos[*](funi- culos D2D. iunic- rv.) vocant, ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit[*](induruerit dT.) vitis,

pessimum in vinea traducere.[*](Colum. arb. 10, 2 (IV 24, 11).) quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulaeque singulis[*](e singulis v.a.S.) materiae emittuntur ac deinde[*](deinde e d2Ev.a.D.) proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites,[*](181) intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga[*](uniiun- gerit erit E.) erit vinea, emittat.

[*](Colum. V 5, 7. 8 (IV 24, 9).) <15> Si per se vitis ordinabitur sine pedamento, qualecumque initio adminiculum desiderabit[*](desiderabit dv. -rauit r.), dum stare condiscat[*](dist. Müller emend. III 24.) et recta surgere, cetera a primordio[*](a primordio dG. ad primordio D. -ium ES.) eadem, dividi autem putatione pollices[*](pollices DG. -cis rv.) in aequali examine undique , ne praegravet[*](praegauet D1. pre- cauet E.) fructus parte aliqua. obiter idem deprimens prohibebit in excelsum emicare[*](emitare D1. emittere E.). huic vineae trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, dum ne excedat hominis longitudinem iustam. iis quoque, quae sparguntur in terra, breves[*](breues G. breui ll. -uis v.) ad limitandum[*](limitandum J. imita- Dd1E. nita-.d2. innite- v.) caveas[*](cannas H coll. Pall. III 11, 14.) circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi palmites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terrarum ita supinam in tellure[*](tellurem DES.) vindemiam metit[*](metit v. metuit D1dE. mittit D2D.), siquidem et in Africa et in Aegypto Syriaque ac tota Asia et multis locis Europae hic mos praevalet.[*](Colum. V 5, 18 (arb. 10, 3).) ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur[*](nonne ternis?), fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis[*](binis P e Colum. arb. 10, 3. quinis ll. v.a.S. an gracilioreque binis?), praestatque multos esse quam longos. quae de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terrae.

[*](Colum. III 20, 4. arb. 3, 2. III 21, 1. 6. 5. 11. 19, 2. 3. IV 16, 4. 13, 2.) <16> Genera separari ac singulis conseri tractus[*](tractus U 325. cfr. Colum. III 21, 1. -tum (=== -tuus) DE. -tibus dv.a.D.) utilissimum —mixtura enim generum etiam in vino, non modo in musto, discors—aut, si misceantur, non alia quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora, quo laetior ager et quo planior, item roscido, nebuloso minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et arido et aestuoso[*](arido aestuoso dv.a.S.) ventisque[*](uentis dT.) exposito. iuga ad pedamentum quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi[*](leui dv. leue r. an leni?) contineri. quae genera vitium et in quali solo caeloque essent conserenda , cum enumeraremus naturas earum et vinorum,[*](14,20 sqq.) docuimus[*](docuimus DTfD. notaui- mus rv.).

[*]((Colum. arb. 12. 2). IV 27, 1. Verg. Geo. II 371. lulius Graecinus ap. Colum. IV 28, 2.) <17> De reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque[*](tactuque v.a.G.) intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi[*](confodi D2dv. confido D2. -fidi E.), ab aequinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu[*](ortu G. ortum ll. H. exortum v.) et nigrescente acino.[*](Colum. arb. 5, 3. 4. 10, 5. (IV 8, 1. Pallad. IX 5, 1). arb. 12, 1. 11, 2. IV 28, 1. Pallad. VI 2, 2.— Colum. IV 23, 1. 29, 4. 5. (24, 2). 23, 2. 3. IV 9, 1. 24, 7. arb. 10,1.3. (5, 2. IV 24, 15. 21. Pallad. III 12, 6. 6, 4). Colum. IV 9, 2. 1. 24, 16.) quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent[*](putent v. -tant ll. Brot.), iterum ab idibus Aprilibus[*](aprilibus D2D. -lis dEv. -los D1.), antequam concipiat[*](con- cipit dE.), hoc est in VI idus Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante[*](uariante D2dv. uaria ante r.) se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius

fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit , sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione[*](fossionem E.) pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse.

<18> Pampinatio verna in confesso est ab idibus Maiis, intra dies X, utique antequam florere incipiat, et eam[*](eam v. ea ll.) infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiae. cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa maturitate. sed de his Catonis praecepta decernent.[*](17,197) namque et putationum tradenda ratio est.

<19> Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor indulget , adoriuntur. sed et in hoc[*](et in hoc Müller emend. III 24. in hoc ll. hoc v.) fieri numquam debet ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- [*](18, 283) niam[*](an est?) anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu fragiles fieri quis nescit[*](nesciat dv.a.S.)? operarum[*](operariorum dT.) ista conputatio est in latifundis[*](latis fundiis d.), non legitima naturae festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiae[*](mate- riam d.) fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet [*](conueniat dE1H. -nit v.) putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta[*](exacuta P. exacta ll. v. a. D.) plagaque conlevata[*](conleuata P. conuelata ll. v.a.H.), recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis[*](uul- neratus oculus coni. Dal.) in recisa parte.[*](Colum. IV 24, 5.) nigram esse eam[*](eam ll. v. laesam coni. Dal. cfr. § 226. an eam noxium?) existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non

habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos[*](hos dv. his r. eos de his fS.) detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et[*](enim et DdTD. et- enim EG. enim v.) uvas supplantat praeterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quae nascatur[*](nascitur dT.) e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit.[*](Colum. (IV 24, 18). IV 16, 3. 17, 7. 16, 2. (arb. 5, 3).) pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu[*](flatu Bas. -tui ll. v.) infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri[*](oneri dv. -rari r.) adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent[*](iubentur T.).

[*](Cato 33, 1. 2. 3. 4.) <20> Cato de omni cultura vitium ita praecipit: Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam[*](per—uineam P e Cat. om. ll. v.a.S.) putatam[*](putata dEv.a.S.) circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam[*](quam proximum d.) primum propagato, sicoccato[*](sic occato S e Cat. cato ll. om. v.): veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab vite calvata[*](calua Cato.) erit, sulcos interponito ibique vivam radicem[*](uiueradicem Cato.) serito. umbram a sulcis[*](ab sulcis Cato.) removeto, crebroque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si macra erit—quod granum capit[*](capiat Cato.) ni serito[*](ni serito D. ne ser- dCato v. inser- r.)—, et circum capita addito stercus, paleas, vinaceas, aliquid horumce[*](horum, quo rectius ualeat S e Cat.). ubi vinea frondere coeperit,

pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne caulis[*](caules praefringantur Cato.) praefringatur, et quae iam in perticam ibit, eius pampinos teneros alligato leviter porrigitoque [*](corrigitoque Cato.), uti[*](uti S e Cat. ubi DEH. iu d. ut Brot. quae ubi v.) recte stent[*](spectent Cato.). ubi uva varia[*](uaria v e Cat. uallaria ll.) fieri coeperit,[*](Cato 41, 1. 49, 1. 2.) vites subligato[*](subligato, pampinato uuasque expellito, circum capita sarito Cato. lac. ind. J.).... <21> Vitis insitio una est per ver, altera cum[*](altera est cum Cato.) uva floret; ea optima est.—Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito . ex radicibus bene exfodito[*](exfodito, usque radices persequito et caueto ne Cato.) et cave, ne[*](ne dT.om. rv.) radices saucies[*](ne saucies Ev.). ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque[*](flexatoque dfH. flox- DE2. flosx- E1. laxatoque v.), uti fuerit, crebroque fodito.—Ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat[*](proueniet Dd.).

[*](Colum. V 6, 24. (Pallad. III 13, 1).) <22> Sequitur arbusti ratio mirum in modum damnata Sasernae[*](Sasernae ego. sasserne T. -na Dd. a Serna E. a Sarsenna v. Sarsennae G.) patri[*](patri TG. patre rv.) filioque, celebrata[*](celebrata dv. -ato r.) Scrofae[*](scrofae D2v. scropae D1. sropae E. scrobe d.), vetustissimis post Catonem peritissimisque[*](peritissimisque dv. -mis r. | ac ne a v. aenea DE. eneas d.), ac ne a Scrofa quidem nisi Italiae concessa, cum tam longo iudicetur aevo nobilia vina non nisi in arbustis gigni et in his quoque laudatiora summis sicut uberiora imis. adeo excelsitate proficitur.[*]((Colum. V 6, 4. arb. 16, 1). V 6, 5. arb. 16, 3. V 7, 1. 6, 15. 7, 2. (6, 10). V 6, 17. (arb. 16, 2. V 6, 11). Pallad. III 10, 5. Colum. V 6, 18. arb. 16, 3. (V 6, 19. 21).) hac ratione et arbores eliguntur[*](eliguntur v. religuntur D. -gantur rH.).

prima omnium ulmus, excepta propter nimiam frondem Atinia. dein populus nigra, eadem de causa, minus densa folio. non spernunt plerique et fraxinum ficumque, etiam oleam, si non sit umbrosa ramis. harum satus cultusque[*](12,22 sqq.) abunde tractatus est. ante XXXVI mensem attingi[*](15,1 sqq.) falce vetantur. alterna servantur bracchia, alternis putantur[*](16,62 sqq.) annis, sexto anno maritantur. Transpadana Italia praeter supra dictas cornu, opulo[*](opulo P coll. Colum. populo ll. v. a. S.) , tilia, acere[*](acer D.), orno[*](orno Bas. ornu dE. cornu D. corno v.) , carpino , quercu arbustat agros, Venetia salice propter uliginem soli. et ulmus detruncata media in tria[*](in tria D. (in trium U 326). intra ll. inter v. in G.) ramorum[*](morum DE.) scamna digeritur, nulla fere XX[*](xv P.) pedum[*](pedibus coni. Dal.) altiore arbore. tabulata earum ab octavo pede altitudinis dilatantur in collibus siccisque agris, a duodecumo in campestribus et umidis . meridianum solem spectare palmae debent, rami a proiectu digitorum modo subrigi, tonsili[*](tonsili D2v. consilii r.) in his tenuium quoque virgultorum barba, ne obumbrent. Intervallum[*](inter- uallum v. -allo ll.) iustum arborum, si aretur solum, quadrageni pedes in terga frontemque, in latera viceni; si non aretur, hoc in omnes partes. singulis denas saepe adnutriunt vites, damnato agricola minus ternis. maritare nisi validas inimicum , enecante veloci[*](ueloci D2dv. uel loci r.) vitium incremento. serere tripedaneo scrobe necessarium distantes inter sese arboremque singulis pedibus. nihil ibi malleoli[*](mal- leolis v.) atque pastinationis[*](pastinationis ego. -oni ll. v.) , nulla fodiendi inpendia, utpote cum arbusti ratio hac[*](haec DD.) peculiari dote praestet, quod[*](quod in eodem v.) ab eodem solo ferri[*](ferri ego. feri ll. v.) fruges et vitibus prodest, superque quodvindicans se altitudo non, ut in vinea, ad arcendas animalium iniurias pariete vel saepe vel fossarum utique inpendio muniri se cogit[*](cogit DTS. -get E. -gat dv.).

[*](Colum. V 6, 18. (Cato 133, 4. Pallad. III 10, 6. 7). (Colum. V 6, 30. 37. IV 15, 2). arb. 7, 3. 2. arb. 16, 3. IV 15, 3.) <23> In arbusto e[*](e dEBas. et Dv. ex D.) praedictis[*](praedicta v.) sola viveradicum ratio,

item propaginum, et haec gemina, ut diximus: qualorum [*](97) ex[*](ex ego. et DTES. in d(?)v.) ipso tabulato maxime probata, quoniam a pecore tutissima [*](tutissimum D.) est, altera deflexa vite vel palmite iuxta suam arborem aut circa[*](circa dEVerc. citra DTf. cura v.) proximam caelibem. quod supra terram est e matre, radi iubetur, ne[*](ne Ddv. nec E.) fruticet. in terra non pauciores IV gemmae obruuntur ad radicem capiendam, extra in capite binae relincuntur. vitis in arbusto IV pedes longo[*](longo ego. in longo ll. v.) constat [omnis[*](uncos ego posui. omnis dED. om???is D1. om???s D2. omni v. fortasse omissum erat sulco et mar- gini adscriptum oms. sulco.)] sulco, tres lato[*](alto, lato coni. H. e Colum.), alto duos cum semipede. post annum propago inciditur ad medullam, ut paulatim radicibus suis adsuescat; caulis a capite ad duas gemmas reciditur; tertio totus mergus absciditur repetiturque[*](reponiturque v. a. D.) altius in terram, ne ex reciso frondeat. tolli viveradix a vindemia protinus debet.

[*](Colum. V 6, 19.) <24> Nuper repertum draconem serere iuxta arborem; ita appellamus palmitem emeritum pluribusque induratum annis. hunc praecisum quam maxima amplitudine, tribus partibus longitudinis deraso cortice, quatenus obruatur[*](obseruatur Df.) — unde et rasilem vocant—, deprimere sulco, reliqua parte ad arborem erecta, ocissimum in vite[*](an in uite est?). si gracilis sit vitis aut terra, usitatum est quam proxime solum decidi, donec firmetur radix, sicuti neque roscidam seri neque a septentrionis flatu. vites aquilonem spectare debent ipsae[*](ipse D1. ipsi D2.), palmites autem earum meridiem.

[*](Celsus ap. Colum. V 6, 22. 23.)<25> Non est festinandum ad putationem novellae, sed primo[*](primo dv. -mos r.) in circulos materies[*](mate- riae D. -ria d.) colligenda, nec nisi validae putatio admovenda, seriore anno fere ad fructum arbusta vite quam iugata. sunt qui omnino putari vetent[*](uetent DD. -tant rv. (cfr. § 176).),

priusquam arborem longitudine aequaverit. prima falce VI pedes a terra recidatur, flagello infra relicto et nasci coacto incurvatione[*](incurbationem DE.) materiae. III ei gemmae, non amplius, deputato supersint.[*](Colum. V 6, 23. 26. 27. (IV 29, 10).) ex his omissi palmites proximo anno imis digerantur[*](digerantur D2D. (cfr. Colum. V 6, 23. 36. 7, 3. arb. 16, 4). uig- D1E. ing- dTfH. infer- v.) scamnis ac per singulos annos ad superiora scandant, relicto semper duramento in singulis tabulatis et emissario uno, qui subeat usque quo placuerit. de cetero putatione omnia[*](omnia ego e Colum. omni ll. v) flagella, quae proxime tulerint[*](tulerunt EH.) , recidantur , nova circumcisis undique capreolis spargantur in tabulatis. vernacula putatio deiectis per[*](per an- nos E1.) ramos vitium crinibus circumvestit arborem crinesque ipsos[*](ipsos dv. -so r.) uvis, Gallica in traduces porrigitur, Aemiliae viae in ridicas Atiniarum ambitu, frondem earum fugiens.

<26> Est quorundam inperitia sub ramo vitem vinculo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vimine , non artari; quin immo etiam quibus salices supersunt , molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi, quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco, cypero, ulva. liberata quoque vinculo[*](an uinculo uolt?) per aliquot dies vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum annum spectaverit, recumbere; namque ut[*](ut v. om. ll.) veterina a iugo et canes a cursu volutatio iuvat, ita tum[*](iuuat ita tum dv. uiuacitatum r.) et vitium porrigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata[*](leuato d.) onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae, quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feriarum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas etiamnum[*](etiamnum dv. setiannum E. setiam///// D1. etiam D2.) fructu edito inprobatur. putatae rursus alligentur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione non dubia.

[*](Colum. V 7, 2. (IV 16, 4). V 6, 30. (cfr. IV 6, 4. 7, 3).)Traduces Gallicae[*](gallicae ll. v. -ica e D cum S. -ca C.) culturae[*](culturae ego. -ra ll. v.) bini utrimque e[*](utrimque e ego. -imque ll. v. an utriusque e?) lateribus, si [*](dist. ego.)par[*](par ego. pars ll. v. pes G. utraque pars D cum U 327.) quadrageno distet spatio, quaterni[*](quater- nis (om. si) E.) , si viceno, inter se obvii miscentur alliganturque una conciliati, virgultorum comitatu obiter rigorati, qua deficiant, aut, si brevitas non patiatur ipsornm, adalligato protenduntur in viduam arborem unco. traducem bimum praecidere solebant— [*](dist. U 327.)onerat[*](oneratis v. a.D.) enim vetustate—; melius donare tempus, ut rasilem [*](ut rasilem U 327. ut (in D) transilem ll. v.) faciant, si[*](si v. ni ll. Brot.) largiatur crassitudo. alias utile toros futuri draconis pasci.

<27> Unum etiamnum[*](etiam D2.) genus est medium inter hoc et propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gracilitate [*](gracilitate dv. -tes r.) singularum firmata circumligatis hastilibus nec recisis , qui a lateribus excurrant, pampinis. Novariensis agricola , traducum turba non contentus nec copia ramorum, inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque praeter[*](propter D2.) soli vitia cultura[*](curua E1.) quoque torva fiunt vina. alia culpa iuxta urbem Aricinis[*](Aricinis Sab. cfr. XIV 12. uarracinis ll. uara- v. Tarracinis vel Marrucinis coni. H.), quae alternis putantur annis, non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpendia exuperent. medium temperamentum in Carsulano[*](Carseolano C. sed cfr. III 113.) secuntur cariosasque[*](cariosas U 328.) tantum vitis partes incipientesque[*](incipientes v. a. H.) inarescere [*](dist. ego.) deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto onere supervacuo pro nutrimento omni[*](omni dv. -nis r.) est raritas volneris; sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam.

[*]((Colum. IV 9, 2. 1).) <28> Arbusta arari quam altissime desiderant, tametsi[*](tametsi Brot. cum P. tanta etsi ll. etsi tantum v. tamen, etsi S. etsi U 329.)

frumenti ratio non exigit. pampinari ea non est moris ; et hoc conpendium operae. deputantur cum vite pariter interlucata[*](interlucata dB. interloc- rv.) densitate ramorum, qui sint supervacui et absumant alimenta. plagas ad septentriones aut ad meridiem spectare vetuimus; melius, si neque in occasus solis. diu dolent talia quoque[*](quoque ll. v. an talia- que?) ulcera et difficile sanescunt[*](senescunt E.) algendo nimis[*](nimis B. minus ll. v.) aestuandove. non eadem ut[*](ut ego. om. ll. v.) in vite libertas[*](in uite quae in arbustis libertas v. a. D.), quoniam certa[*](certa v. creta ll.) latera, sed[*](sed DES. est dC. non est T. et v.) facilius abscondere et detorquere, quo velis, plagas. in arborum tonsura supiniore[*](supino ore coni. J.) velut calices faciendi, ne consistat umor.

[*](Colum. arb. 15.) Viti adminicula addenda, quae scandat adprehensa[*](adprehensa v. -(-praeh- D) sas ll.) , si maiora sint.

vitium generosarum pergulas[*](pergulas Ddv. per singulas E.) quinquatribus [*](quinque (quique D) tribus DE.) putandas et, quarum servare uvas libeat, decrescente luna tradunt; quae vero interlunio sint[*](si sint E.) putatae, nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagittario , tauro, atque in totum serendas[*](serendas v. -dasque ll.) plena aut[*](aut v. ut ll.) crescente utique[*](uti- que v. utque D. utquę dE.) censent. sufficiunt in Italia cultores deni[*](an duodeni? cfr. Colun. III 3, 8. Geop. II 46.) in centena iugera vinearum.

[*](Th. H. IV 14, 1. (C. V 8, 3).—H. IV 14, 2. C. V 9, 1. 7. 11, 3.) <1> Et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et[*](et DS. ac rv.) cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura[*](13,26 et 130 sqq.)est[*](est Brot. sit ll.) magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis? et[*](an set?) silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri

quoque fervore aut flatu frigidiore[*](frigidiore B. fragiliore ll. v.) , praepostero die, nam[*](nam ego. quam ll. v. quo- niam G. quamquam S.) suo frigora[*](frigore E2.) etiam prosunt, ut diximus. quid ergo? non et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehendatur soli[*](soli dv. oli r.) vitium, quoniam non evenit nisi in frigido. itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec infirmissimae arbores gelu[*](gelu dv. gulae D. gelis E.) periclitantur, sed maximae, vexatisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus[*](praestrictus fv (gelu add. v. a. S). -ctas ll.) non potuit eo pervenire umor.

<2> Arborum quidam communes morbi, quidam privati generum. communis vermiculatio et[*](et D2D. est rv.) sideratio ac dolor membrorum, unde partium debilitas[*](debilitas DG. debita r. adhibita v.), societate nominum quoque cum hominis miseriis[*](miseriis dv. -ris rD.). trunca dicimus certe corpora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte. itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris quantitate, aliqua[*](aliqua ego. -quae ll. v.) vero et obesitate, ut omnia, quae resinam ferunt, nimia pinguitudine in taedam mutantur et, cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut animalia nimio adipe, aliquando[*](aliquando D2C. quanto r. quando v.) et pestilentia per genera, sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana vel rustica.

[*](Th. H. IV 14, 2. 5. C. V 9, 4. 10, 5. Pallad. II 15, 3. IV 10, 20.) <3> Vermiculantur magis minusve quaedam, omnes tamen fere, idque aves cavi[*](cani E.) corticis sono experiuntur. iam quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque roborum delicatiore sunt[*](delicatiore sunt Bas. -res ut (uti Ev)ll.) in cibo—cosses vocant—atque etiam farina saginati hi[*](an hi delendum?) quoque altiles fiunt. maxime autem arborum hoc sentient piri, mali, fici, minus quae amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt, alii nascuntur ex ipsis, alios[*](alios dv. alius r.) parit qui vocatur cerastes,

omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt parvoli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta obnoxia[*](obnixa d.) ei[*](ei v. ein DGd. in E.) morbo est.

[*]((Colum. III 2, 4).) <4> Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod pruinarum iniuria evenit. haec enim verno tepore[*](tepore G. tempore ll. v.) invitatis et erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant. pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit[*](persidit D2D. -det rv.) gelatque ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est sub ortu canis siccitatum[*](siccitatum D2v. -atium S. sittacum G. sit citatium r.) vapor, cum insita[*](insitae dv. a. S.) ac novellae arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis.

[*](Th. (C. V 9, 1). H. IV 14, 2. 3. Cato 6, 2. Th. H. IV 14, 3. 4. 5. C. V 9, 12.) Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et museum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo et, quae adgnasci[*](agnasci DG. agnosci E.) solent, cocleae peculiaria ficorum vitia, nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum.

<5> Verum ut[*](ut E2v. at DGE1. ad d.) homini nervorum cruciatus, sic et arbori , ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est radices, inrumpit[*](erumpit dv. a. H.) vis morbi, aut in articulos, hoc est cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt. nigrescunt[*](nigrescunt coni. Dal. e Theophr. in- arescunt (-cent E) ll. v.) ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utrique [*](an utrobique? fortasse huc transponenda sint nigrescunt ergo et [utrobique primo e. q. s.].) vitio. undique primo dolor, mox et macies earum partium fragilis, postremo tabes morsque[*](morbusque Ev. a. H.), non intrante suco

aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. caprificus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies gignitur roribus lentis post vergilias; nam si largiores[*](largiores S e coni. Dal. rariores ll.v. annon rariores?) fuere, perfundunt[*](perfundunt v. -duntne ll. J. an perfundunt benigne?) arborem, non scalpunt scabie, et grossi[*](et grossi H. eteros si (siue d1)ll. caeterum si v. an at grossi?) cadunt [*](malo P.); sive[*](siue ll. v. si uel H. an sin et vel si uero?) imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat, radicibus madidis.

[*](Th. H. IV 14, 6. (C. V 9, 13). 14, 7. 8. 9. (C. V 10, 3). 14, 10. (C. V 10, 1).) <6> Vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi[*](ui v. uti ll.) tempestatium [*](tempestiuum E1.) germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophrastus , in supinum excisis[*](recisis dT.), tertia culturae imperitia laesis. omnes[*](omnis DGED.) enim[*](enim om.ES.) earum iniuriae in articulis sentiuntur. siderationis genus est et his[*](et his DGD. in his dEv. uuis CFW Müller p. 25.) deflorescentibus roratio, aut cum acini[*](cum acini dv. conacini r.), priusquam crescant, decocuntur in callum. aegrotant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo constant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium vitia[*](colentium uitia ego. uitium (-tia G) colentia ll. uinito- rum (uites H. uitia J) colentium v.) , cum praestringuntur, ut dictum est[*](est om.DGED.) , aut circumfos-[*](209) sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inprudens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quaedam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus[*](ulcis DG.) penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus, maximeque quae[*](maximeque quae dE1v. -me quaeque (quaque D1)D. -meque quaeque (quaque G)E2G. -me quaequae D.) dulcis est. quibusdam debilitas sterilitatem , non[*](non E1T.) necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant

aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis temporibus imbres aut tepores[*](tepores v. temporis ll.) vel adflatus defuere[*](defluere D1GE.) aut contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt. pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus.

<7> Sunt ex eadem causa nascentes et urucae[*](uerucae E. erucae dv. a. S.) , dirum[*](dirum DGdv. dicitur E.) animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque[*](quoque oli- uarum U 330 coll. Theophr. oliuarum quoque ll. v.) , olivarum , ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relinquunt . nascitur hoc malum tepore[*](tem- pore dEv. a. G.) umido et lento. fit aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vitium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et vitibus—araneum vocant—, cum veluti telae involvunt fructum et absumunt[*](adsumunt D1GE.). adurunt[*](adurunt v. et adu- ll.) et flatus quidam eas maxime, sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa per[*](uncos ego posui coll. Theophr.) se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, punica . in oliva ancipiti eventu, quando sub cute innati[*](sub cute innati (nati H)ego. cfr. § 29. XXII 163. subeunti nati ll. subeunt nati v.) fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere[*](fuere D2v. facere r.) erodentes eum[*](eum v. cum ll.). gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post arcturum[*](are- tur rume ędem E.). eaedem si austrinae fuere, generant druppis[*](druppis S. droppis ll. drupis v.) quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae. id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis.[*](Th. H. IV 14, 10. 11. (C. V 12, 4). 14, 12.13. (C. V 12, 10). IV 15, 1. 16, 5. (C. V 15, 6). (C. II 18, 3).) sunt et culicum genera aliquis[*](ali- quibus dv.a.S.) molesta[*](molesta dv. mode- r.) , ut glandibus, fico; qui videntur ex umore nasci, tum[*](tunc dv.a.S. ad gustum U 331.) dulci[*](dulci dv. -cis r.) subdito corticibus. et aegrotatio quidem fere. in his est.

<8> Quaedam temporum causae aut locorum non proprie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes

cum invasit[*](inuaserit dTv. a. G.) arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias. hic enim si flavit[*](flauerit dTv. a. G.) circa brumam, frigore exurit arefaciens[*](ita arefa- ciens U 331 e Theophr.), ut nullis[*](nullus DG.) postea solibus recreari possint. hoc genere convalles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis, olea, ficus. quod cum[*](eum DG.)evenit[*](eue- nit CFW Müller p. 18. uenit ll. H. euenerit v.) , detegitur statim in germinatione , in oliva tardius. sed in omnibus signum est revivescendi , si[*](si D2v. om. r.) folia amisere. alioqui quas putes praevaluisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque revivescunt. alia[*](aliae dv. a. D.) in terris[*](in terris H. inter ll. in v.) septentrionalibus, ut Ponto, Thracia[*](Thracia U 332 e Theophr. fragia DE. frygia G. phrygia dv.) , frigore aut gelu laborant, si post brumam continuavere XL diebus. et ibi[*](et ibi G. tibi D1GE. ibi rv.) autem et in reliquis partibus, si protinus editis fructibus gelatio[*](gelatio dv. uelatiu DG. -tium E.) magna consecuta est, etiam paucis diebus necat.

<9> Quae iniuria hominum constant[*](constant D2v. -at r.) , secundum[*](lac. ego indi- cavi. secundum DG. secum dum E1. secum dTE2S. secundas v. alias H. secundum vim D. secandi CFW Müller p. 18. (an potius secundum causas ita se habent?).).. habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem[*](orbe GdEv.a. C.) detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat . nec andrachle[*](andrachle S. -cle DGd. -chne v. adracle E. -chne B.) offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt [*](an amittunt?) , sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur.[*](Th. H. IV 15, 2. 3. 2. 3. 4. 16, 1. (C V 17, 3. 6). Varro r. r. I 2, 19. Th. C. V 17, 5. II 15, 1. 2. (Pallad. II 15, 9). Th. H. IV 16, 1. 5. C. V 15, 4. H. IV 16, 6. (Plin. XVI 243. XIX 87. XX 84). Th. C. II 18, 4. (Geop. XII 17, 18). Verg. Geo. II 299. Th. H. IV 15, 1.) quarundam natura rimosus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto fimoque[*](fimoque (quae D2)D2dv. fito- que (quae D1)D1G. fiditoque E.), et aliquando prosunt, si non vehementior frigorum aut calorum[*](calorum uis dv. -ru iis D1G. -ruus E. -ris uis D2D. cfr. XVIII 175. XX 158.) vis secuta est. quaedam tardius ita moriuntur

, ut robora et quercus[*](quercuus DGD.). refert et tempus anni. abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; eandem iniuriam hieme passae diutius tolerant. similiter ilex et robur quercusque[*](quercusque U 333. -quae DGE. et quercus. Quae (Quod v. a. H.) dv.). si angusta decorticatio fuit, nihil nocetur[*](nocet ut D2D. no- cet v. a. G.) supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili[*](gracilius D2.)[*](234) vel ab una tantum parte detractus interemit. similem et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressihaec [*](haec GdE.cfr. § 5. XVI 195. hae Dv.) enim detracto cacumine aut ignibus adusto intereunt —, similem et depastio animalium. oleam quidem etiam, si lambat capra[*](capras DG.) , sterilescere auctor est Varro, ut diximus. quaedam hac[*](haec DG.) iniuria moriuntur, aliqua deteriora [*](8,204 15,34) tantum fiunt, ut amygdalae—ex dulcibus enim transfigurantur in amaras—, aliqua vero etiam utiliora, ut apud Chios pirus, quam phocida[*](phocida dv. phochida r.) appellant. nam detruncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque[*](13,36,17,201) et fissa stirpe, exceptis vite, malo[*](exceptis uite malo dv. exrectis uitem alio (ex alio E) r.) , fico, punicis[*](punicis D2D. -ces r. -ca v.) , quaedam vel ab ulcere tantum. pinus[*](pinus Bodaeus (cfr. Schneider ad Theophr. h. pl. IV 16, 1). ficus ll. v. a. D.) hanc iniuriam spernit et omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori minime mirum est; pleraeque etiam[*](etiam ego. tamen ll. v.) non omnibus, sed maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis[*](abscissis DGdv. a. S.) moriuntur .

<10> Necant[*](necant DdG. necat rv.) invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec viscum

prodest—et cytisus[*](dist. ego. an potius et cytisus necat, necatur? cfr. Theophr.) , necatur eo[*](necatur H. nec aureo (auro C) ll. v.) , quod halimon vocant Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit Odorum[*](odorum D. cfr. Theophr. -rem ll. -re v.) aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui[*](extingui dT. tangi v. a. Brot.) odore mirum in modum , ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere. hinc sumpsit Androcydes medicinam contra ebrietates, raphanum[*](raphanum (rhapa- DG) ll. v. -nus ut H. -nus D.) manducari[*](manducari ego. mandatur DGEH. mandi dv.) praecipiens. odit et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul absint , tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, marina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima venena sunt.

[*](Th. H. II 3, 3.) Inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos[*](ficos J coll. Theophr. † † eos G. enim eos r. enim v.) sub[*](sub ll. J. sine v.) foliis natas, vitem et malum punicam[*](punicam dG. -cum r.) stirpe fructum tulisse, non palmite[*](palmitem DG.) aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et[*](sunt et v. sunt ll. S.) miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta[*](combusta dT.) revixit et in[*](et in dEv. etiai D1G. etiam in D2.) Boeotia derosae locustis fici[*](fici D2S. ficisi D1E. ficusi G. cytisi dT. ficus v. fetus U 335 coil. Theophr.) regerminavere[*](iterum germinauere v. a. S.). [*](Th. H. II 2, 4. 3, 2. C. V 7, 2. H. II 2, 10. 3, 1. 2.)mutantur arbores et colore[*](colo- res DG.) fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae[*](prodigio sed eae dD. -osae deae (de ea D2. eae E)r. -osae et v. -ose eae H.) maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba[*](acerba dv. -rua r.) poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida

uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae[*](Laudiceae T.cfr. VIII 190. XII 133. Usener ann. phi- lol. 1865 p. 228. -datiae D1G. laodiceae dv. -ciae D2D. leodi- tiae E.) Xerxis adventu, platano in oleam mutata[*](mutata dv. -atam r.). qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in[*](in v. om. ll.) infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii[*](C. Epi- dii dv. cepidi D1GE. lepidi D2.) commentarii[*](commentarii dv. comentariis (comm- D)r.) , in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque[*](tantoque eam dv. tamquam E. tantoque rD.) eam maiorem, quanto propius[*](propius dv. proprius r.) ab urbe [postea] facta[*](uncos ego posui. postea facta ll. v. posita factum J. hostia litatum D. an ostenta (vel por- tenta) facta essent?) esset.[*](Valer. Max. I 6, 12 extr.) sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma[*](palmae D. -me G.) in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in ara lovis[*](ara iouis D2 (coni. H)D. capita (-te v) bis rv. capite Iouis Brot. Cum vet. Dal.) bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam[*](pudicitia E.) subversam [*](subuersam dv. -sa E. -sum r.) Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Neronis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti[*](uecti ES. Vectii v.) Marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.

[*](Th. H. II 7, 1.) Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia

ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, rigu us[*](riguus J coll. § 250. -uas ll. (om.d1). -ua D. -uis v.) dato potu vel ablato, fimum[*](fimi v. a. J.) suco defectis[*](defectis ego. ref- ll. v.), putatio[*](putatione v. a. J.) levandis[*](leuandis ego. leuatis ll. v.) onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura [*](domitura dv. -inatura E. -inarum r.) palmitum[*](palmitum om.DGf.) , gemmarum[*](geminarum E.om.DGf. gemmas v. a. H.) , si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura.[*](Th. H. II 7, 1. (C. V 15, 3. III 11, 4). C. III 18 2. (Pallad. II 15, 9). Th. H. II 7, 2) arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas[*](aquas D1. cfr. XVI 76. aqua D2G. aquam rv.) aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit[*](marcescit Bas. -scet DGE. marescit d. inar- v.). amygdalae, si colantur fossione , florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac[*](ac dv. om. r.) rursus a stolone aliquo[*](aliquae d.) resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus.

[*](16, 123. 130, 17. 241)

[*](Colum. II 8, 3. XI 2, 82. Th. C. V 15, 3.) Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie[*](uarie TD. -iae DGd. -ia Ev.) et e natura soli, quippe cum vindemiator[*](uindemitor DGf.) Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero[*](ceterum v. a. G.) maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas[*](aut omnia aquas d. aut omnia qua (omni aqua v) Ev. a. G.) derivare[*](deriuare D2D. cfr. Colum. eriuare TBrot. -ari G. erieuare d. eriaeuare D1G. se- ria uere E. seri et arari v. a. G.) convenit . circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt.

desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.

[*](Ovid. Trist. IV 10, 3.) Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmonense Italiae agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mirumque , herbae aqua ilia necantur, fruges aluntur, et riguus [*](riguis v. a. G. frigus D2.) pro sarculo est. in eodem agro bruma—tanto magis, si nives[*](si niues D2v. sinuessa r.) iaceant[*](iaceant D2dG. taceant (-cent E1)r. scateant v.) geletve—, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant[*](uo- cant v. uocem DGd. uoce E.), memorabili natura in amne solis, eodem aestate[*](solis eodem aestate J. so- lis edem aestate d. soli sede maiestate r. solo sed idem aestate G.) vix tolerandi rigoris.

Carbunculi[*](carbunculi dv, -lum r.) ac robiginum remedia demonstrabimus [*](demonstra- bimus D2dv. -animus r.) volumine proximo. interim est et scariphatio[*](scariphatio S. -acio DG. -ifica- tio G. chariphacio E. castratio dTind. libri.)[*](18,279 sqq.) quaedam in remediis, cum macie[*](macie dv. acie r.) corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam[*](exacutam U 335. exactam ll. v. cfr. § 192. 265.) falcis aciem utraque[*](utramque D1GE.) manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt[*](diducunt P. ded- ll. v.) ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore [*](dist. U 335.)expletae[*](expletae dv. -eto r.) ,[*]((Pallad. III 25, 4). Th. H. II 7, 7 (C. II 14, 1). Geop. X 59. Pallad. II 15, 11. Colum. V 6, 17.) magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur . et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta[*](senecta v. -tam ll.) aut cum alimento nimio abundare sentiuntur.[*](Th. H. II 7, 6. (Pallad. III 10, 3). Colum. V 10, 17. Pallad. It 15, 3.) idem[*](idem Ddv. id est E.) et ficorum turgido

cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa[*](fcissa dT.) radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra[*](et terra dv. e terra r.) cooperto.[*](Colum. V 10, 10. Pallad. IV 10, 31. 30.) etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi[*](primae grossi dv. prima (-ae D1) aegrossi r.) , cum fabae magnitudinem excessere[*](excesserint d.), detrahantur . subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem [*](eaedem dv. eadem r.), cum[*](cum v. cfr. Colum. om. ll.) frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.

[*](Th. H. II 8, 2. 3. Colum. V 10, 9. 10. arb. 20, 3. Pallad. IV 10, 29.) In ea culices nasci e grossis manifestum[*](manifestum est dv. a. S.), quoniam , cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant, centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium ; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur[*](commoriuntur fS. mor- ll. v. an inmoriuntur?ἐναποθνήσκουσινTheophr.). vexant et tineae semina ficorum, contra quas[*](quas dv. quos r.) remedium in eodem[*](eodem dG. eadem rv.) scrobe defodere taleam[*](taleam P e Colum. ita- liam ll. -licam v. a. H.) lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica[*](rubrica DdB. lub- rv.) amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium[*](frondere incipientium v. -de (-dere d) recipientium ll.) facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis , quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.

[*]((Colum. IV 10, 3. arb. 10, 1. 2. Pallad. XII 4, 1. 2).) In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia

fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur[*](tondeantur ego. cfr. Colum. -entur ll. v.), nulla autumn, ac ne radantur[*](radantur D2D. radiantur (-icantur d)r. raduntur v.) quidem nisi vere. putatione[*](putatio ne D.) plaga ad[*](pla- gae ad v. plaga sit D.) vitalia[*](lac. ego indicavi. intercidisse videntur fiat, cavendum; vitalia.)... sunt omnia, quaecumque non supervacua.

[*]((Th. C. III 9, 3. 5).) Similis fimi ratio[*](fimi ratio G. firmatio ll. sterco- ratio v.). gaudent eo, sed cavendum, ne in fervore solis admoveatur, ne inmaturum[*](immaturius dTv.a.G. inmutarum E.), ne validius quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio interposito , praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum sordibus nisi admixta aqua, item largius[*](lar- gius. iustum v. largiosius tum ll.). iustum existimant in denos pedes quadratos III modios. id quidem soli natura decernet.

[*](Colum. V 10, 15. 16. 10. II 10, 1. Pallad. IV 10, 3. 4. 30. XI 12, 1. III 25, 5. IX 2. III 25, 16. VII 5, 1. VIII 3, 1.) Columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur . si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent[*](addi iubent (-bend D2) D2D. adiubend D1. -bent G. adiuuent dE2. aduenit E1. adhi- bent v.). eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater[*](quaternis dT.) anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere[*](lasare DGEJ.) diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri ; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini[*](uini dv. uine DG. uinea E.), aut lupinum circum radices earum seri. aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces

facit cogitque maturescere calx[*](calx D2E2v. ca.(ea d)Lx Gd. calix r.) admota radicibus. et haec autem, ut[*](ut ego. an et? om. ll. V. cfr. Pallad.) omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.

[*](Colum. III 1, 9. Verg. Geo. II 238. Th. C. II 5, 3. III 17, 1. Pallad. XI 12, 2. Geop. V 39, 2. 37, 1. Colum. arb. 8, 4. 5.)

Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut[*](ut dv. et r.) palmae ac lentisci; salsis[*](salsis C. salis ll. v.) enim aquis aluntur. salis vim et cineres[*](cineres TEH. cinis rv.) , sed leniorem, habent[*](habet v. a. H.); ideo ficis adsperguntur rutaeque[*](rutaeque coni. Dal. rutaque ll. v. ruta G.) , ne[*](ne dv. nec r.) fiant vermiosae[*](uerminosae C.) neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint[*](sint U 336. sunt ll. v.), aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;[*](Geop. V 37, 1. (Cato 93. Colum. V 9, 16). Pallad. IV 7, 4. Th. H. IV 11, 13. Colum. IV 32, 5.) quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad[*](ab DG.) radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis[*](aliquibus dT. -quid Ev. a. S.) prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit[*](an resurgit? cfr. § 248. XVI 163.).[*](Cato 86 extr. 93. 94. 95. (Pallad. I 35, 6).) Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione[*](portionem E1v. a. D.) aequa[*](aqua DG. aequam v. a. D.), ablaqueatis prius radicibus paulatim [*](an paulum? cfr. XIX 158. XXIX 46. non alte Cato.), adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere[*](uere DGdTfP. uetere E. -rem v. a. H.) terrain adaggerari

radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui [*](decoqui dTfH. -oci rD. -octos v.) in crassitudinem mellis[*](mollis D1GE.), rursusque cum bituminis tertia[*](cum bituminis tertia dv. cubitum in his tertia D2. cubitu (-tum E) ministeria r.) parte et sulpuris quarta sub diu coqui[*](diu coqui G. diu qui DGE1. dio qui E2. di usque d. diuo usque v. diuo coquito Verc.), quoniam[*](quo dv. ne Verc.) exardescat [*](excandescat Verc. e Catone.) sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.[*](Colum. V 9, 16. Pallad. IV 8, 1. Colum. arb. 15. Pallad. IV 10, 29. Colum. arb. 14. Democritus ap. Colum. XI 3, 64. X 357. Pallad. III 25, 15. I 35, 3. (Plin. XXVIII 78).) plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae[*](paria- que E. aquae pari v. a. S.) portione, quoniam per se noceat. aliqui[*](alii dEv. a. S.) volucre[*](uolucre dTH. -uere r. (-ucram Colum.) uoluocem v.) appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino[*](ursina D1GE.) linunt[*](li- nunt D. li///nunt D. linolunt G. lini uolunt ES. liniri uolunt dv.) post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus[*](caudibus GE.) , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has[*](et has Ev. a. G.) et talpas[*](e talpas DG.) amurca necant, contraque urucas[*](uricas DG. erucas dv. a. S.) et, ne mala[*](ne mala ego. mala ne v. mala ll. an putrescentia?) putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati[*](incitate D2. initiante D cum Barthio ad Stat. Theb. VI 217.) mensis, nudis pedibus, recincta.[*](Cato 160. 139.) item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto[*](diluto dv. -tos r.)
spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur[*](abluatur v. obl- DGE. obluitur dT. oblinatur D.) ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana[*](humana v. immanat D. inma- dE. ima- G.), quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis[*](proditis ll. S. -ita v. an-iti?) contra luxata membra[*](membra v. -bra et dT. -bret G. menbra et D2. -bret D1. -breui E.) iungenda [*](iungenda TPar. -dae D. iunguendae G. unguendae E. -da d. inungenda v. iungente ea S.) harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque[*](precationemque H. (depre- P). recat- DG. recreat- dT. rotat- E. notionemque v. quoque G.) eodem volumine tradidit.

Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione , si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac[*](ac dEv. aut r.) vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua[*](qua in D2dv. quam D1GF. qua E.) in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia[*](interitia E.) operis defensae. quoniam[*](2,154 sqq.) tamen ipsa materia accedimus[*](accedimus ego. -dit intus ll. Brot. intus accedit v. in- tus accendit B. accedit interius D.) ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus [*](urguemur DFE1. -etur E2.) nostramque culpam illi inputamus. genuit venena.

set quis[*](et quis TE. ecquis dH.) invenit illa praeter hominem[*](hominum DGF.)? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant[*](exaquant D1GE. exagant F.) limentque[*](limenque D1GFE. ti- D2.) cornua elephanti et uri[*](uri D2EH. humore (-res dT)r. duro v. del. G.), saxo[*](saxo ll. v. ac D2.) rhinocerotes, utroque[*](utroque v. -raque ll.) apri[*](apru D1GFE.) dentium sicas[*](sicas dC. siccas DGFv. sicca E.), sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine et[*](et ego. e DGF.om. rv.) tela sua venenis tinguit[*](tinguis D1GF. -gui E.)? nos et sagittas tinguimus[*](tinguimus dTH. ung- rv.) ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina[*](filomina D1GFE.) inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque[*](ipsum quoque quo Ev.a.D.) quo vivitur in[*](in D. in se E. ipse D1GF. ipse in D2. aerem in d(?)v.) perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus ; quae[*](quae quidem quae v. a. Brot.) praepararent[*](praepa- rarent Tfv. -parente D1. -parent r. -parent enim D.) contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent[*](ex- cogitent dT. -tarint D.), indicavimus.[*](8,88. 96 sqq.) nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur [*](pugnantur E. -amtur GF.) alieno. fateamur ergo culpam[*](culpam dVerc. -pa rv.) ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura[*](quanto plura Huet. ap. Brot. quando plura ll.Tv. complura G.) eorum genera humana manu fiunt! quid? non et[*](quin et dEBrot.) homines[*](homines dv. -nis rS.) quidem[*](quidam v. a. C.) ut[*](ut ll. G. ad v. e mente J. vi D.) venena[*](an uenenata (vel -ati)?) nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta[*](contacta dTBrot. cfr.IX 183. contracta rD. -ctata S. contrectata v.) adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis[*](suis D2G. uis rT.om. v.) et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae[*](quae D2dv. que D1GF. quoque E.) sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii[*](obuti D2.) quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc eadem[*](dist. ego.) naturae maiestas. quanto[*](tanto d(?)v. a. S.) plures bonos genuit ut
fruges[*](ac fruges v. ac frugi B.)! quanto fertilior in his, quae iuvent[*](iuuant Ev. a. D. fouent dT.) alantque[*](alantque D2D. aluntque (-utque G)rv.)! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni[*](exustioni Tfv. -nis r. aestuationi B.) suae istis hominum rubis[*](urbis E. turbis v. a. Brot. cfr. XVII 96.), pergemus excolere vitam eoque constantius, quo[*](quo GEv.qmF. quoniam rT.) operae nobis maior quam famae gratia[*](graecia DG. gretia E2. grecia F2. precia F1.) expetitur . quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet[*](constet TS. tet DGF. et E.om.dv.) honosque apud priscos maximus fuerit.

[*](Masurius Sabinus ap. Gell. VII 7, 8.) Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca Larentia[*](larentia fS. fauentia DFdE. fauue- G. Laurentia v.) nutrice sua genitos[*](genitos dTfH. -tus r. om. v.), spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is[*](his ES. iis Par.) non nisi vita finitur[*](fini- tus dTE.) et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. R. satis erant,[*](Varro I 10, 2.) nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii[*](spatii v. patii DGF. spatio rS.) viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina[*](hemina dv. emina D2. aem- D1GF. eam- E.) , far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset[*](salubrius esset dv. salubribus (sarl- D1GF) esse r.), id uno modo consecutus[*](consecutus J. -tum ll.v.), statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum.[*](Ovid. Fast. 11525. (Macrob. Sat. I 16. Augustin. de civ, dei IV 8).) is et Fornacalia[*](fornacalia Merula. fortunacalla ll.) instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus—tertiam[*](tertiam dv. -tia r.) ex his

nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent[*](libassent dv. liua- D2. iuua- r.).

[*](Varro I 10, 1. Col. V 1, 5. 6.)

Iugum[*](iugum Ursinus e Varrone. Par. iugerum ll. v. a. H.) vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii[*](quartarius F2.) farris aut heminae[*](eminae E.), conferente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo[*](pisendo D2F2v. pisce- r.), iam Fabiorum , Lentulorum[*](Lentulorum B. -tinorum ll. v.), Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e[*](e ego. an in? om. ll. v.) familia[*](familiae dv. -liam FD.) Bubulcum nominarunt, qui[*](quia F2D.) bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis[*](confarreationis coni. Dal. -rationis v. conferretationis ll.) vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. [*](Gellius IV 12, 1 (e Catone). Cato praef. 2. 3. (Nigidius ap. Gell. X 5, 2). Varro II 1, 9. Col. VI praef. 4.) agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum[*](bonum ego e Catone. om. ll. v.) laudantes[*](Laudantes bonum agricolam D2D.om. rv. bonum agricolam S e Catone.) bonum agricolam[*](bonum colonum dTv. a. S.) bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant[*](dicebantur E.) loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam[*](et etiam F2D.) nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non[*](non v. nec F2D. nunc r. cfr. § 35.) nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne[*](ne quis bouem F2fD.) bovem prius

quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes Bubetios[*](bubetium d.) vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes[*](aes D2in ras.dEv. araes G. ares F. significauit E.) signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi[*](puberi F2v. -re D2. puueri D1GF1. puerum d.) XII[*](xi E.) tabulis capital[*](capitale dv. a. Brot.) erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve[*](noxiamque duplione H. noxaeue duplionem Lipsius.) decerni.[*](Varro II praef. 1. Col. I praef. 17. (18). Macrob. I 16, 29. Festus p. 173a, 30.) iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae[*](urbanae F2dv. banae DF1. uanae E. bene G.) vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis[*](quis dS. queis G. quibus F2fD. quas rv.) habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis[*]((non) nisi nundinis vet. Dal.) urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur.[*](cfr. Varro I 32.) quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore[*](onere E.) adoriam appellabant. equidem ipsa etiam[*](ipsa etiam E2fH. ipsa DF1. etiam rv.) verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec[*](nec U chrest. 224. et ll. v.) antequam in vaginas perveniant.

[*]((cfr. Col. I praef. 19. 20). Varro II praef. 3. Liv. IV 16.) Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla[*](nulla v. nulli ll.) provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis[*](plebis dv. -bilis r.) primum [*](primus S cum Bentl. ad Hor. sat. II 3, 156.) frumentum populo in modios[*](modios v. medios D2d. -dio r.) assibus[*](passibus GF.) datavit[*](dotauit d. donauit Ev. a. S.). L[*](L. om. E v. a. Brot.). Minucius

Augurinus, qui Spurium Maelium[*](Maelium v. aelium (el- d)ll.) coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua[*](quae DGF.) de causa statua ei extra portam Trigeminam[*](trigemina DGF.) a populo stipe conlata statuta est. Seius[*](Seius U chrest. 224 coll. X 52. XV 2.T. Sesius d.T. reius DGF. Treius E.T. Seius S. Trebius v.) in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero[*](quo uero ego. quo uerum ll. J. uerum quo v. cfr. § 162.) anno Mater deum advecta Romam[*](romam dv. -ma r.) est, maiorem ea[*](ea v. eam ll.) aestate messem[*](messem dH. esse r. factam esse v. del. G.) quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt.[*](Varro I 2, 9. Val. Max. VIII 6, 3. Liv. VII 16, 9. Col. I 3, 11.) M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo[*](pondo v. ponto d (ter). post r (ter).) XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege[*](lege dv. legis r.) Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso[*](ipso Dv. ipse (-sae d)r.) sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret.[*](Col. I 3, 10. Val. Max. IV 3, 5. (Varro I 2, 9).) luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum[*](aduectum d.) imperio nota contio[*](contio EPar. concio dVerc. coctio DF1. coccio G. dic- tio F2D.) est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est.[*](Col. Ipraef. 3.) quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive
honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt.[*](Val. Max. IV 4, 5. Verg. Aen. VI 844. Liv. III 26, 9. Col. I praef. 13. 19.) serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et[*](ei et F2fS. om. rv.) cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato[*](cincinnato dv. -inator r.) viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo[*](nodo D1F1d. manus nodo E.), plenoque[*](plenoque v. -nosque DF1dE. -nusque rD.) nuntius morarum[*](nuntius morarum F2D. nunti ac (nun- tia dcum ras.E) morum r. nunti laborum J. nunc iam anno- rum U chrest. 226. locus nondum sanatus videtur; conici possunt varia multa, ut mentis ac morum vel uirtutis auorum vel etiam peritusque nuntii morum vel militiae morum, alia.): Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata. [*](Cic. de sen. 16, 56. Col. I praef. 3. (Col. I 3, 12).)tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex[*](et ex E.) agris senatum ducesque arcessentibus[*](arcescentibus E. arcers- d. accers- v.a. H.). at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso[*](et ipso ego. et ipsa Ev. ut ipse G. ut ipsa DF1. ipsa dH. ut F2D.) honore[*](honore dv. honere DGF1. onere F2D. cfr. § 14. opere S.) his absumpto[*](his absumpto DGF1EG. his (hinc v) adsumpto dv. ab his sumpto F2fS.), ut[*](ut del.F2D.) non invita[*](inuite FE.) ea et indignante[*](indignante F2S. -gnata dH. -gna r. -gne ferente v.) credatur[*](credatur F2Tv. -dantur d. creantur r.) id fieri. et nos[*](et nos CFW Müller p. 18. sed nos ll v.) miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!

[*](Varro I 1, 8. 10 (cfr. Col. I 1, 8).) Igitur[*](iugitur G. -iter F.) de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis[*](regulus E.) Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina

censeret in Latinam linguam transferenda[*](transferenda v. -do ll.), cum iam M. Cato praecepta condidisset,[*](Varro I 1, 1.) peritisque Punicae[*](punice TES. linguae puni- cae d(?)v.) dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae[*](sapientes dG.) vero[*](uero del. v.a. G.) auctores[*](aucto- res-uiri D2S. om. rv.) et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent[*](copiosissimae v. complures G.), quos sequeremur[*](sequeremur dTv. sequemur D2GS. -uentur E. -umur D1. -uimur E. sequentes G.), praetexuimus hoc in volumine, non in grege[*](non ingrate Ev.a.S.) nominando M. Varrone, qui LXXXI[*](LXXXXI E.) vitae annum agens de ea re prodendum putavit.

Apud Romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere[*](coluere F2dv. colere F1. colore r.), quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis[*](per- quisitis D2v. -tio r.) causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus[*](dicemus v. dicimus ll.) et sidera siderumque ipsorum terrestria[*](207 sqq.) signa dabimus indubitata, quandoquidem qui[*](qui Ev. om. r.) adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis maiore ex[*](ex dv. a E. e rD. del.D2.) parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo deo[*](deo P. die ll. v. cfr. XXVI 11. Col. I 4, 4.) maximeque veridico, usu, profecta?

[*](Cato praef. 4. 1, 1. 3. (Col. I 3, 3).) Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae[*](opere E. operari dT. operi v. a. G.) ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam[*](aquarum F2v. a. H. an aquarium? cfr. Cato.), viam[*](uiam S. uiam aut D2. uim aut rv. uim et Verc. uiam et H.),

vicinum[*](uiciniam F2.). singula magnas interpretationes habent nec dubias[*](dubius E.).[*](Cato 1, 2. Col. I 4, 2. (Col. I 4, 9. 3, 9).) Cato in conterminis hoc amplius aestimari[*](existimari d.) iubet, quo pacto niteant[*](niteant C e Catone. iubeant ll. uiuant v.). in bona enim[*](bono enim E. bono est f. -na est v.a.H.), inquit, regione[*](regione dTVerc. relig- rv.) bene nitent[*](nitent TH. -entq. G. -enti r. utenti v. nitere Verc.). Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre[*](salubre est F2fD.). malus est ager, cum quo dominus luctatur.

[*](Cato 1, 3. 4. 6. 7. Varro I 7, 9. 10. Cato 1, 6. (Col. II 2, 6). Varro I 7, 10. Col. II 16, 2. Cic. de off. II 25, 89. Col. VI praef. 4.)Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat[*](ualeat D2dv. aleat D1FE.om.G.) qua dictum est positione, ut operariorum copia[*](17,36) prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene[*](ut bene D2dv. ui bene D1GF. tum bene E.) aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem[*](segnitiem Gv. -iam d. -tio r.) enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur[*](arbitrantur v. -atur ll.). nihil est damnosius[*](damnosius D2v. damno (dampno d) eius r.) deserto[*](deserto v. -tius d. -tus r.) agro[*](ager E. agrum F2.). itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque[*](agrorum qui d.) ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae[*](inpensa E.) ratione cavit[*](cauet U 339.); proxime hortos irriguos[*](irri- guos F2v. cfr. Cato. riguos rG.), nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis[*](an qui?) esset certissimus quaestus, respondit: si bene pascas; qui[*](quis v. a. J.) proximus: si sat[*](si sat S. sit. at ll. v. si arat B. (si mediocriter pascat C e Col.)) bene.[*](Cato 2, 7.) summa omnium

in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo[*](minimo F2dv. -ime r.) inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet ,[*](Cato 3, 1. Varro 111, 1. Cato 4. Col. I 1, 18. IV 18, 1.) quod agricolam[*](cato post agricolam add.F2D.) vendacem[*](uendacem, non emacem Sauppe var. lectt. p. 14 e Catone.) esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione[*](sine cunctatione aedificandum (ed- D2) D2v. om. r.), aedificandum non nisi consito[*](consito D2dv. -itio r.) agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut[*](ut om. d.) volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.