Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Colum. V 11, 8. 11. 9. 10. 11. 8. Cato 42.) Emplastratio[*](Em- plastratio Huet ap. Brot. cfr. index libri. emplastri (-sti E) ratio dEv. Emplastri D.) et ipsa ex[*](ex om. ES.) inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici[*](cortice E.) convenit, sicut est ficis[*](ficus D.). ergo amputatis omnibus ramis[*](an summis ramis? cfr. Colum.), ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur[*](cernatur dv. certatur r.) hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma[*](mamma v. -mas ll.),

sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et[*](iam et ego. etiam et DED. etiam d. id etiam v. et iam J. et S.) apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices[*](corticis DD.) scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine[*](longitudinem... latitudinem DD.) atque ita coagmentari[*](coagmentati d.) et ilia sua intrita oblini[*](oblini v. obliti dE. oblita D.), eadem ratione ut[*](ut D. et ll. v.) in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere[*](latere ego. a latere ll. D. surculo a la- tere v.) plano[*](plano ll. v. calamo D.) adigendo .[*]((Colum. IV 29, 9). Th. C. III 1, 1. 4.) tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios[*](tullios O. Jahn (bull. dell' inst. arch. 1840 p. 12). tullias dBrot. thulias rS. Tullios H. tulias G. tilias v.) omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia[*](omnem v. per omnia S.) experimentis[*](ex- perientes CFW Müller p. 18.) adsequi in natura[*](in natura ego. naturam ll. v.) possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt.[*](extr.: Colum. V 10, 6. arb. 20, 2.) capacissima insitorum omnium ducitur[*](dicitur v. a. S.) platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit[*](corrumpunt Ev. a. H.). quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae[*](et puni- cae dv. a. S.an punicae?). vitis non recipit emplastra, nec quibus tennis aut caducus[*](ac caducus dv. a. S.) rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio , postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur . inserere firmissimum et fecundius quam serere.