Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Inter ea, quae frigidis gaudent, et[*](gaudent et D2dG. -dentes r. gaudent v.) aquaticos frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt harundines belli pacisque experimentis necessariae atque etiam deliciis gratae.

Tegulo earum domus suas septentrionales populi operiunt , durantque aevis tecta talia[*](talia D2coni. S. alta rv.); et in reliquo vero orbe et camaras levissime suspendunt. chartisque[*](chartisque v. trhacisque D. thra- r. an chartis quoque?) serviunt calami , Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. probatiores tamen Cnidii[*](Cnidii S. gnidi DGE. -dii dv.) et qui in Asia circa Anaeticum lacum nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit

ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero gracilitas nodisque[*](nodis dv.a.S.) distincta leni fastigio tenuatur in cacumina , crassiore paniculae coma, neque hac supervacua. aut enim pro[*](pro dv. om. r.) pluma[*](plurima D2.) strata cauponarum replet aut, ubi lignosiore[*](lignosiore P. limosiore ll. v. a. H.) induruit callo, sicut in Belgis, contusa et interiecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior rimisque[*](rimisque D2dv. prim- r.) explendis fidelior pice.

Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis* mortem adcelerant pinna addita, calamis *spicula addunt inrevocabili hamo noxia[*](spicula—noxia ll. v. habent post alterum calamis (v. 8), transposui auctore U 280.)[*](noxia v. noxiae D1GE. noxie d. noxia et D2D.)* fitque et ex ipso telum aliud fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbrant[*](obumbrant v. -rat ll.). propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. ac si quis[*](quis dv. quid r.) Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros, Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in toto mundo calamis superata degit.[*](init.: Th. H. IV 11, 13. Herodot. III 98.) praecipuus hic usus[*](usus D2dv. uisus rS.) in Creta bellatores suos nobilitavit[*](nobilitauit D2S. praecipitauit rv.). sed in hoc quoque, ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Belgicis[*](Belgicis v. bellicis ll.) haec[*](dist. ego.) et Creticis commendatioribus[*](commendatioribus dB (cfr. XXV 130). -ationibus D1GE. -atio D2. -atio. omnibus coni. S.). quamquam praeferuntur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando et hastarum vicem praebent additis cuspidibus.[*](Solin. 52, 48.) harundini quidem Indicae arborea[*](arborum D2.) amplitude, quales vulgo in templis videmus. differre mares ac feminas in his quoque Indi

tradunt. spissius mari corpus, feminae capacius. navigiorumque etiam vicem praestant, si credimus, singula internodia. circa Acesinen amnem maxime nascitur.

Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo orsa conplexu[*](conplexu D2dv. con (cum E) conplexo r.) tenues per ambitum inducunt tunicas, atque a medio internodio cum plurimum desinunt vestire procumbuntque . latera harundini calamoque in rotunditate bina, super nodos alterno semper inguine, ut[*](ut dv. om. r.) alterum a[*](a S. ad ll. v.) dextera[*](dexteram d1v.a.G. -ras d2.) fiat, alterum superiore geniculo ab laeva[*](ableua EVerc. ad laeua v.) per vices. inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues.

[*](Th. H. IV 11, 10–13.) Plura autem genera. alia spissior densiorque geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, tenuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei cartilaginis atque carnis. Orchomenio[*](orchomenio ll. D. -ius v.) et nodi[*](nodi D2D. om. ll. v.) continuo foramine pervii[*](peruii D. peruit Gd1. perum E. perui//t D1. aperuit d2. perui//s D2. pervius v.), quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. hunc totum fungosa replet[*](replet v. -leet D2. -leeti D1. -leti GE. -leuit dS.) medulla. alius brevior, alius procerior[*](procerior et tenui fora- mine D2.), exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur donax, non nisi in aquaticis natus[*](natus D2dv. natis r.), quoniam et haec differentia est, multum praelata harundine quae in siccis proveniat[*](proueniat v. -nit d. praeueniat (pre- G) r.). suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat [*](161) flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitudine tantum et longitudine,[*](tantum et longitudine ego e Theophr. om. ll. v. tantum P (non modo multitudine coni. J).) verum et colore. varia[*](uaria B e Theophr. ualida ll. v.) Laconicis

et ab ima parte densiora, quales in totum circa stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri foliis spatiosius a nodo scandente complexu.[*](Diosc. V 136.) est et obliqua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta terram fruticis modo se spargens, suavissima in[*](in del. U 281 in eius coni. Dal.) teneritate[*](temeritate D1GdE.) animalibus. vocatur a quibusdam eletia[*](eletia D. iletia U 281. elegia ll. v.). est et in Italia[*](Galatia U 282 coll. Diosc. V 136.)* palustris ex cortice tantum sub ipsa coma *nascens, adarea nomine*[*](nascens adarca nomine ll. v. habent post Italia; transposui auctore U 282 coll. XX 241.), utilissima[*](utilissime DG.) dentibus, quoniam vis eadem est quae sinapi.

[*](Th. H. IV 11, 1. 2.) De Orchomenii[*](orchomenii Ev. orcomeni DG. comenti d.) lacus[*](lacus v. flacus DG. flaccus E. raciis d.) harundinetis accuratius dici cogit admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmioremque , plocimon[*](plocimon U 283 e Theophr. plocian DGfEv. politian d. plotiam Bas.) vero subtiliorem, hanc in insulis fluvitantibus natam[*](natas dE.), illam[*](illam v. illas ll.) in ripis exspatiantis lacus.[*](ib. 8. 9, 3.) tertia est harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono hic anno nascebat.ur. nam et lacus incrementa[*](an incrermento.. spatium?) hoc temporis spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam infausto [*](dist. ego; lacunas indicaverunt J. U 283.) Atheniensium proelio[*](praelio D2v. om. r H.) est... aepe[*](Est aepe DG. et saepe dTEv. Est prope D.)... Lebadia[*](Lebadia D. lebaida (laeb- DG) ll. H. apud Lebadiam B.)... vocatur [*](notatur v. a. H.) influente Cephiso. cum igitur anno permansit inundatio , proficiunt in aucupatoriam[*](an aucupatoriae?) quoque amplitudinem. vocabantur[*](dist. U 284 coll. Theophr.) zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco[*](an reci- proca (sc. inundatione)?); graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica lanugine; at[*](at ego. aut ll. v.) omnino nulla spadonum nomine insignibus[*](insigni// D1. -gnis D2D.).

hinc erant armamenta ad inclutos[*](inclutos Aldus. -lytos D2. -lusos rv. a. D.) cantus,[*](Th. H. IV 11, 4. 5. 7. 9. § 173: Cato 6, 3, 4.) non silendo et reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arcturo . sic praeparatae aliquot post annos utiles esse incipiebant , tunc quoque multa domandae exercitatione et canere tibiae ipsae edocendae[*](edocen- dae Palm. doc- dB. educ- rv.a.G.), comprimentibus se linguis[*](linguis D2D. liguris r. lingulis Verc. lig- v.), quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varietas accessit et cantus quoque luxuria[*](luxuriantes Ev. a. G), caedi ante[*](antes DG) solstitia[*](solstitia D2v. StultitiaD1GE. -iciae d.) coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lingulis [*](lingulis Verc. ung- DGEv. lig- dB.) ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed tum ex sua quamque tantum harundine congruere persuasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quantum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacrificae Tuscorum[*](sacrificae tuscorum dv. -cae tus- quorum DG. -cetur quorum E.) e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo e[*](e ego. a ll. v.) Panhormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa.

Harundinis Italiae usus ad vineas maxime. Cato seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo, oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et corrudae [*](cor- rudae ego. -dam ll. v.), unde asparagi[*](asparagi v. aspargi D2. -git D1G. aspergit r.) fiant, concordare amicitiam, salicis[*](salicis dv. sil- r. salices S. -cem Bas.) vero circa.