Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((Athenaeus III 77e) Th. C. II 9, 13. H. I 14, 1.) Sunt[*](dist. D.) et biferae[*](biferae dv. -re D2. ibi fere r.) in isdem; in Ceo[*](ceo dE.cfr. Athen. III 77e. Cea v. caeco D1. oaeco G. coho D2. Coo D.) insula caprifici triferae sunt; primo fetu[*](fetu dv. fetus r.) sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus[*](fructus D2dv. -um r.) post arcturum, in apricis maxime. [*](Th. C. I 11, 3. Varro r. r. I 7, 6.)vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas[*](infanas dv. infra sanas DGE2. infrabsanas E1.) vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae[*](Zmyrnae S. smy- Ev. my- r.) apud Matroon[*](Matroon P. -oum H. matream TVerc. -ean D2Gd. matrem an r. mare C e Varr. de re rust. I 7, 6.) triferam[*](tri- feram ll. v. biferam C e Varr. l. l.) et malum in agro Consentino[*](consentino dv. -ina r.). hoc autem evenit perpetuo in Venesi[*](uenesi ll. D. Tacapensi B coll. XVIII 188. frauennesi v.) Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque[*](18,188) bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit[*](generit D1G.) magnitudines[*](magnitudinis DG (?) D.).
Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria[*](siluestria P. -triora ll. v.) omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec[*](haec D2dv. bacae r.) et fertiliora.
[*](Th. C. II 11, 10. 6.)Est[*](Est v. A DG.om.dE.an Alia (vel mira)?) etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et
quoddam genus ficorum, ceterae[*](ceterae in G. -ra in d. -ra eius r.) in iuventa[*](inuenta E.) tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum[*](uinum DGv. uuam d. uina E.) melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et[*](an qui et?) in ipsa[*](in ipsa dv. ipsa r.) arbore nascuntur.[*](ibid. 2. 3. 7.) ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur[*](medicatur D2dv. -itatur r.), iam quidem et[*](et dTP. ex rv.) portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.