Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle[*](andrachle Salm. exerc. 362aF. (cfr. Theophr). -acile ll. -achne v. adrachne B.) in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam[*](cedro cuidam ego coll. Theophr.h. p. I 9, 4. cuidam dEv. cudam DG, del. D. quibusdam S.), rubo, calamo[*](calami E. calam G.). in Thurino agro,[*](ibid. 5. I 3, 5.) ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante
mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli[*](nullae E.) arborum[*](arborum dTS. -res r. -ri v.) decidant, ne vitibus quidem.