Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. I 9, 3.) Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat necesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino silvestres , quaedam urbaniores, quoniam[*](quoniam DGS. Quõ E. qllm d. quas v.) his placet nominibus distinguere ac[*](ac ego.cfr. p. 27, 7. hae ll. H. h. e. Müller emend. III 8. ergo v.) mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur urbanae.