Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Herodotus 1187.) Pix liquida in Europa e[*](e v. om. ll.) taeda coquitur, navalibus muniendis multosque alios ad usus. lignum eius concisum furnis undique igni extra circumdato fervet.[*](feruet dG. fero (ferro D2 ) ex DG. ferro- ut Ev. a. C.) primus sudor aquae modo fluit canali. hoc in Syria cedrium [*](cedrium B e Vitruv. II 9,13 (ubi nunccedreum legitur). cedrum ll.) vocatur, cui tanta vis est, ut in Aegypto corpora hominum defunctorum perfusa eo serventur.
[*]((Dion. Halic. frgm. XX 15 [20, 6] Kiess].).) Sequens liquor crassior iam picem fundit. haec rursus in cortinas aereas coniecta aceto spissatur ut coagulo [*](ut coagulo et dTS. et coagulo et DGf. et coagulat E. -lata v.) et Bruttiae cognomen accepit, doliis dumtaxat vasisque ceteris utilis, lentore[*](lento E.) ab alia pice differens, item colore[*](dist. ego. cfr. XIV 127.) rutilante et quod pinguior est reliqua omni. illa[*](omni illa D2. illa omni D1GdfD. illa omnia TEAruncd. v.)
fit[*](fiunt dTEArund. v. a. D.) e[*](e om.D1.) piceae[*](picea dfTEv. pice D2.) resina ferventibus coacta[*](an cocta?) lapidibus in alveis validi roboris aut, si alvei non sint, struiscongerie, velut in carbonis usu. haec in vinum[*](uinum dv. uimum DG. fimum E. fumum Arund.) additur farinae modo tusa, nigrior colore. eadem resina si cum aqua lenius[*](lenius ego. cfr. XXV 90. leuius ll. v.) decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia vocatur. seponuntur autem ad id fere vitia resinae cortexque . alia temperies ad crapulam[*](crapula DGd.). namque flos crudus resinae cum multa astula tenui brevique avulsus conciditur ad cribrum[*](cribri dG.) minuta. dein ferventi aqua, done coquatur[*](coquatur dv. coquentur r. cogatur J coll. § 53.), perfunditur.[*](Diosc. 193. 91. Th. H. IX 2, 2.)Huius expressum pingue praecipua resina fit atque rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens medicis. resinae albae congium in II[*](II ego. duobus ll. v.nonne binis?) aquae pluviae cocunt . alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto die, utique[*](utrique DGdv. a. Bas.) vase aeris albi, item terebinthinam in sartagine [*](sartagine v. cart- ll.) cinere ferventi[*](cinere feruenti dTBrot. ref- rv.), hanc ceteris praeferentes. proxima e[*](e ego. et ll. ex v.) lentisco.[*](Th. H. IX 2, 7.)[*](Diosc. I 98.)