Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Super omnia vero celebravit amurcam[*](amurca M) laudibus[*](laudibus om.Ea) Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi[*](subigi Mv. -ici FdEaz. -iri DG) areas terendis[*](terrendis F2. terrun- F1. torren- Ea) messibus, ut formicae[*](for- mica Ea) rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria[*](uestiaria MJ. -rium (best- D2) rv) etiam contra teredines ac noxia animalium[*](ani- malium MJ. -lia rv) amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum[*](quadrupedum Eava.S), arborum quoque, illa medendum, efficaci [*](efficace MD) ad ulcera interiora humani quoque oris[*](horis E). [*]((4. 5) Varro I 2, 19. Pl. VIII 204. XVII 237.) lora etiam et coria[*](ac coria Eva.S) omnia et calceamina[*](calciamina EaL) axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque[*](colors M) gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in[*](ut (pro in) DFG) quis ficum

aridam[*](aridum E) libeat adservare[*](seruare Ea), aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo[*](nullo D2TJ. -lli r. -llius v) fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra[*](capta F. capara E1) lingua contigerit depaveritque primo germinatu[*](germina tum Ea), sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.

[*](cfr. Pl. XXIII 142. Cato 48, 3. Col. XII 5, 2. Macrob. III 18, 14. — (12) Col. V 10, 14. Macrob. ib. 13.)