Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Malorum pirorumque generi adnumerentur[*](generari adnumerantur F) iure mespila atque sorva[*](sorba ll.v). mespilis tria genera[*](generat F): anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni[*](antedoni FE) tamen[*](tametsi va.H) similius, quod Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed[*](est sed D2D) odore[*](olore F) praestantius
et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia Catonis aevo.