Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
quid? non et Caesar dictator triumphi[*](quaterni triumphi Müller em. II p. 37) sui cena[*](s uicenas Md) vini Falerni amphoras , Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo tempore primum[*](tempore primum MJ. pri- temp- rv) quattuor genera vini adposita constat.
postea ergo reliqua[*](reliqua MD2dTJ. liqua D1FG. alia Eav) omnia in nobilitatem venere et[*](uenere et MEaD. -re rS. -runt et dz. -runt v) circiter DCC urbis annum[*](anno Eaz.cfr. § 73).