Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie[*](an hodieq.?) custodiunt morem. Numae regis Postumia[*](Postumia Be Catullo 27, 3. -mi E2av. -me E1. portumi DFd. (an proxumi?)) lex est: Vino rogum ne respargito[*](respergito va.S). quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare [*](pure F2a. pufe F1) cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti . M.[*](M.E(?)v. om. r) Varro auctor est Mezentium[*](medentium Fd) Etruriae regem auxilium Rutulis[*](rutilis F) contra Latinos tulisse vini mercede quod tum in Latino agro fuisset. [*](Varro de vita p. R. I ap. Non. 68, 26. Cic. r. publ. IV 6 ap. Non. 5, 10. 306, 3. Dion. Hal. II 25 p. med. Ael. VH II 38 extr. Serv. Aen. I 737. Isid. XX 3, 2. Val. M. II 1, 5. VI 3, 9. Gell. X 23, 1–3. — Fabius fr. 27 Pet. — Cato fr. inc. 14 (p. 86, 8) lord. Non. 5, 5. Isid. X 11. 271. Polyb. VI 2, 5. 7. 8 Hu. (ap. Athen. X 440e). Plut. qu. Rom. 6. Tertull. apol. 6.)