Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Non possunt iure dici vina quae Graeci deuteria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua viiaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera[*](genera om.M): decima[*](decuma FS) parte aquae addita quam[*](quam MDFav. quae E(?)C. quam quae (U 238) JD. cfr. n. luc. p. 53) musti expressa sit

et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis[*](prelio sublectis F); alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum[*](faecatum v. fac- M. paec- D. pecc- r) Cato appellat. nullum[*](nullo a. -lli Eva.J) ex his plus quam annui[*](annui MdT(D?)J. anno rv) usus.

[*]((10) cfr. Pl. supra 8. —)