Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton[*](laton FEa) gignit, quam vocat[*](uocant Eava.J) celthim[*](celthim MJ. -tim rv), et[*](et Mv. om. r) ipsam Italiae 5 familiarem, sed terra mutatam. praecipua[*](praecipuę E. sed multa M. (loc. corr.)) est circa Syrtis atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui[*](alioqui (-in v) DFv (J). aliqui M. qui E. (alac.). quae z(P)H ilices FE) ilicis viderentur[*](uidentur (P)H). differentiae[*](differentia F1Ea) plures[*](plures F2v. plu- rimis M. pures r. (an plures in iis?)), eaeque[*](eaque F1. eae quae Ea) maxime fructibus fiunt. magnitudo huic fabae[*](magnitudo huic fabae MF2v.om. r), color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis[*](in uuis va.S). nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis[*](cerasus D2F2. -si va.J), tam dulcis[*](dulcis ll.v(S). -ci L) ibi cibo[*](cibus va.L), ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos[*](morbos MD2F2G(J). -ruo D1F1. -rbum Eazv(H)) qui eum[*](tum M) mandant. [*](Th. IV 3, 2. 1. 4. Herod. IV 177. Polyb. XII 2 ap. Athen. XIV 561de. Nepos fr. 20.) melior sine interiore nucleo, qui in[*](de (pro in) MJD) altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem[*](idem — 453, 1 arboris om.a) Nepos bacasque concisas[*](contusas va.H) cum alica[*](aliqua E. siliqua va.B) ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo[*](eos F1E) accepimus[*](accepimus Ev. accip- rD) ultro citroque[*](citro om.F1E) commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e[*](eom.E) radice cultellis capulos[*](capolos FE) brevesque alios usus excogitant.
[*](Th. IV 8, 9. 10. 11. 9. Diosc. IV 112. Herod. II 92. Diod. I 34, 6. cfr. PL. XXII 56. —) Haec[*](et del.F2. hec M1. haec M2) ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba[*](erba E) et in[*](in om.E1) Aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis Nili[*](lini F1. cfr. § 82) riuis provenit, similis fabae caule foliisque[*](amen (tn???) a) densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque [*](que MD. cui r. que cui v). fructus in capite papaveri[*](papauere FEa) similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium[*](granate (-tę E) umilium (hu- Ea)... capite F1Ea). incolae capita in[*](in MF2v. non (n???) r) acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum[*](mirum — § 110 extr. om.a) est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea[*](papauerae ea F1. -re ea E1. -ra F2) comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat[*](decidit E). [*](Th. IV 8, 10. 11. (C II 19, 1). — (16) Diosc. IV 112. — (20) cfr. Col. VII 9, 6.)