Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere[*](non fere arbores non fere M) habet praeter liniferam, qualis[*](liniferam qualis MD. -ras quarum r. -ras (lani- C) quarum natura in descriptione v) Indorum atque Arabiae [*](arabiae Mv. -ia r) dicta est. propior[*](propior v. -prior ll) tamen huic natura lanae maiorque[*](12,38 sq.) folliculus granati modo mali, similesque[*](similisque F) et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum[*](36 sq.) arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione[*](6,198 sq.) earum dicta sunt.

[*](cfr. Strabo XVII 826 p. med. Sen. benef. VII 9, 2. Lucan. IX 426 sq. al.)