Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

medicinae hoc tantum, panacen[*](panacem FEava.D) et unguentis eadem gignit, nascentem et in Psophide[*](psophide MBas. pro- Rs. ipso fide (finde a) D1Fa. ipso fine D2Ev) Arcadiae circaque Erymanthi fontem[*](fontem MD. -tes rv) et in Africa et in Macedonia, ferula[*](an e ferula?) sui generis quinque cubitorum, foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla magnitudine rotundis, in cacumine vero[*](uero om.M) oleagineis, semine[*](semine ego. -ne uero M. -ne in rv. cfr. XV 115) muscariis dependente[*](dependentib. M) ut ferulae[*](ferula M). excipitur sucus inciso caule messibus, radice[*](radicem Rs. -ce in Eva.J) autumno. laudatur candor eius coacti [*](candore fusco ac si M); sequens pallido[*](pallidus D2) statera[*](statera DFEav. sta Rs. om.M. (loc. corr.)), niger colos inprobatur. pretium optimo in libras $X$ II[*](XII Rs. denaris II M. X. bini r H. bini asses v).[*](Diosc. III 80. —) ab hac ferula differt quae

vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani[*](platini FEa) divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine sills speciem habet, medicinae tantum utile.[*](cfr. Hor. od. II 7, 8. Diosc. I 11. (Ps-Arrian. per m. Erythr. 56 post med.). cfr.Pl. XXIII 93. —) dat et malobathrum Syria[*](syriae Rsva.C), arborem folio[*](arido (-di a) folio Ea. -do colore va.S) convoluto, colore[*](colore om. va.S) aridi folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore[*](fertiliorem M1Rs. -ra a) eiusdem Aegypto[*](aegyptos M). laudatius tamen ex India venit. in[*](in—7 gigni om.Rs) paludibus ibi[*](ubi Ea) gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans scabrumque, quodam salis gustu[*](gustum Fa). minus probatur candidum . celerrime situm in vetustate[*](uenustate FEa) sentit[*](sentii F. -tu E.om.a). sapor eius nardo similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subfervefacti [*](subferuefacti MS. suff- rv) antecedit[*](antecedit MD2v. -d& r) alios. in pretio quidem prodigio simile est, a denaris[*](a denaris MD. a XI Rs. om.a. aX rH.av) singulis[*](singulis om.Rs) ad $X$ CCC[*](ad dendrios CCCC Rs) pervenire libras, folium[*](folium — 13 libras om.M)[*](fo- lium ll.v(S). oleum B) autem ipsum in libras $X$ LX.