Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Eo comportatur et serichatum et gabalium, quae intra se consumunt[*](consumunt v. -mit ll) Arabes, nostro orbi tantum nominibus cognita, sed cum[*](cum v. eum ll cinnamū E2) cinnamo casiaque[*](cassiaque F2E1) nascentia. pervenit tamen aliquando serichatum et in unguenta additur ab aliquis[*](aliquibus va.S(D)). permutatur in libras $X$ VI.

[*](Diosc. IV 157. Th. IV 2, 6. (Martial. XIV 57).) Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi[*](thebaidis E2) et Arabiae, quae[*](que Fa. an qua?) Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nascen s id[*](nascens id ego. -entib. ll. -ens v) unguento, ut ipso nomine[*](nomine D2v. -ni r) apparet, quo item indicatur et glandem esse. arbor[*](arbor ē ego. -orē a. -orem (-ore D2D) ll. -ris B. -ri v) est heliotropio[*](theliotropio F. eli- a), quam dicemus[*](22,57) inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae nucis. ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est candida, contra in Thebaide[*](thebaiden F. -dē a) nigra. praefertur illa bonitate olei quod exprimitur, sd copia Thebaica. inter haec Trogodytica vilissima est. Sunt qui Aethiopicam his praeferant, glandem nigram nec[*](ac C) pinguem[*](pinguem v. -gue DFa. -guę E. (glande nigra ac pingui coni. Dal.)), nucleoque gracili, sed liquore qui exprimitur odoratiore[*](odoratiore D2D. -ori v. -oris a. -or. is E. -onis r), nascentem in campestribus. Aegyp-

[*]((6. 7) Th. IV 2, 6. Diosc. IV 157. —) tiam piuguiorem esse et crassiore cortice rubentem et, quamvis in palustribus nascatur[*](nascatur D2v. -citur r), breviorem siccioremque; e diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit montuosa[*](sit montosa va. H. (an amet montuosa? cfr. XIII 28. XVI 73)), spissiorem[*](aspissiorem F. ac spissiorē a. -or ē E); longe autem optimam Petraeam[*](pretream E2) ex quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Unguentarii[*](6,144) autem tantum cortices premunt, medici et[*](et ego e Diosc. om. ll. v. de mendo (ci = et) cfr. nota ad VI 55 extr.) nucleos, tundentes adfusa paulatim calida aqua.

[*](Diosc. I 148. Sol. 32, 36. —)