Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Namque et chamaeplatani vocantur coactae brevitatis
, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc quoque ergo[*](ergo quoque E. quoque a) in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora[*](nemoriaRs. -o rati Ea) tonsilia[*](tonsilia RsF2v. con- r) intra hos LXXX[*](LXXX RsF2v. XXX r) annos.