Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati[*](falsi (-so v) et ingrati Mzv(J). -sa et ingrata r G) cognominis, quae hoc acceptum superis[*](super his FEa) ferat, cum plus ex eo inferis debeat. beatam[*](beatam MD2B. -tum v. tam D1. am r) illam fecit hominum[*](illa.. hominem va.B) etiam in morte luxuria[*](luxurię E. -rie a) quae dis intellexerant genita inurentium[*](inurentium MD2D. ure- r S. adhibens urendis v) defunctis.[*]((1. 2) cfr.Pl. praef. § 11. (Sen. benef. I 6, 3). —) periti rerum adseverant[*](adseuerant D2G. adstuer- DF1. adsuer- M. adstruer- F2. astruxer- E. -erunt v) non ferre tantum annuo fetu, quantum Nero princeps novissimo Poppaeae[*](Poppaeae (Budaeus) G. -ppae DF. pompae Mv. puppę E) suae die concremaverit. aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per[*](dispersa Ea) singulas
micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum Arabiae[*](arabia M) etiamnum felicius mare est;[*]((4. 5) cfr.Pl. VI 101. —) ex illo namque margaritas mittit. minimaque computatione miliens centena milia sestertium annis omnibus India et[*](et MD. om. rv) Seres et paeninsula[*](paeninsulaque va.D) illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae constant. quota enim partio ex illis ad deos, quaeso, iam vel[*](uel MJ. uti rv) ad inferos pertinet?