Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. VIII 14 init.— (21) cfr. Col. IX 14, 1.18. (Verg. G IV 52). Pl. XVIII 253.) Hieme conduntur — unde enim firmae[*](enim firmae ego. enim ad ll.v. cfr. XIV 35. XVIII 83. XVI 241) pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre[*](perferendos v) vires? — sane et insecta [*](sqq. dist. va.H) omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et[*](et F2R2S. se r. (alac.). sed v) latent ultra exortum — adeo non ad veris initium, ut dixere, nec[*](nec DF2H. ne r. nec ut v) quisquam in Italia de alvis existimat ante
fabas[*](dist. J. cfr. XVIII 253) florentes —,[*](Ar. IX 40, 625b 23. 24.— (2) V 22, 553b 23–28. IX 40, 623b 27–32. Varro III 16, 8. Didym. in Geop. XV 3, 3.—) exeunt[*](non exeunt va.H(S)) ad opera et labores, nullusque, cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos[*](famos F1R) construunt , ceram fingunt[*](figunt F1a), hoc est domos cellasque faciunt, dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem e[*](e R(?)C. a rv) lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi, harundinis suco[*](suco v.-cos ll) , cummi, resina. his primum alvum ipsam[*](alueum ipsum va.S (item passim)) intus in totum[*](in totum coni.S2. totum ll.v. totam (S1)J) ut quodam tectorio inlinunt et aliis amarioribus [*](a maioribus F1a. amaris F2) sucis[*](suis F1R1a) contra aliarum bestiolarum aviditates, id se facturas consciae quod concupisci possit; isdem[*](isdem F2. hisd- R2. his (//// F1. om.dTz) dein rS. (alac.). his deinde v) fores quoque[*](quodque DF1E. (alac.)) latiores circumstruunt.