Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri.[*](ib. 8, 502a 27–502b 8. 23–26.—) nam simiarum genera perfectam[*](perfecta DF1Ea) hominis imitationem[*](imitationem MRsF2G. simila- DF1. simula- Eazv) continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas[*](quae Eazva.Bas. (S)) solae quadripedum et in inferiore[*](inferiorē Fa. (-orē [om. in] . . . genā RsF2zva. Bas.)) habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter[*](similiter et Rs) flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum[*](paulolū F2) differunt; sunt enim ut manus praelongae[*](praelonge E2. -ges DF1E1a. -gi F2va. (P) D. cfr. Ar.οἷον χεῖρεξ μεγάλαι), sed vestigium palmae simile[*](similem RsFa) faciunt. pollex quoque iis et[*](et G2) articuli[*](articulis F1Ea. -lus D1) ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus tantum[*](extrema Rs) — viscera etiam interiora omnia ad exemplar[*](exempla F1a. -liarum Rs).