Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Est animal eiusdem temporis[*](temporis ll.v(H). turpitudinis B), infixo semper

sanguini[*](sanguini v. -ne ll) capite vivens atque ita intumescens. unum animalium , cui cibi non sit exitus, dehiscit in[*](in ego coll. XXX 82. cui DF1RE (cu = geminato cit). cū adv(J). a F2. que G) nimia satietate, alimento ipso moriens. numquam[*](nonnum- quam P) hoc in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia; in ovibus et in capris[*](et capris RSJ) hoc solum. aeque[*](aeque F2RdTzH.om.a.-quee r. -que est v(D)) mira sanguinis et hirudinum[*](hirundinum Fa. -udinum generi va.S) in palustri aqua[*](palustria quae F2. -tria a) sitis; namque et hae toto capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum[*](an et suum?) malum , aures maxime lancinans[*](langinans F1a. lanians z) , quae[*](qua G) defendi morsu non queunt[*](queant d).