Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Domos primum plebei[*](plebeis va.G2(L)) exaedificant, deinde regibus.

si speratur[*](spiratur F1a) largior[*](longior F) proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hae[*](hae C) cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus.[*](Ar. V 21, 553b 4. IX 40, 626b 10. Col. IX 15, 1. 2. Democr. in Geop. XV 9, 3. Verg. G IV 243. 168. Varro III 16, 8. Ael. I 9.— (12) Ar. V 22, 554b 4.—) sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae[*](inperfecta et F1Ra) apes novissimaeque [*](dist. va. H) a fessis aut[*](aut M. et rv) iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia puniunt . neque in opere tantum, sed in fetu[*](impetu in fetu M1) quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc[*](eo (pro hoc) va.H) maior fit et[*](fit et ego. fit MJ. fiet rv. cfr.XV 105 extr.) examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur . fucus[*](fucos F1R1a. rugus M) ademptis alis[*](aliis M. salis F1. sali a) in alvum[*](inatum M) reiectus ipse ceteris [*](una va.(P)H. cfr. p. 291,1) adimit.[*](cfr. Ar. IX 40, 624a 3. Sen. de clem. I 19, 2. Col. IX 11, 4. 5. (Pallad. VII 7, 9). Ael. I 59. Florent in Geop. XV 2, 15.— (15) Ar. V 23, 554b 25. Varro ib. § 5. 24. Didym. in Geop. XV 3, 10. Ael. V 13.— Ar. IX 40, 625b 21. V 22, 554a 1. 2.—) regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes , quod si exprimatur, non gignuntur[*](gignuntur M.-tur subole r. -li D (ad seq. referens). -les dv). sexangulae omnes cellae a[*](a om.azH Brot.) singulorum pedum[*](eae pedum va.S) opere. nihil[*](nihil—17 tempore om.M) horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia[*](muniam F.-iant a.-ia. Et va.S). melle uno alterove summum[*](ad summum va.S) die cellas replent.