Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea[*](ea ego. sed ll.v) et fruge[*](fuge F1a) solidipedes, et e bisulcis sues[*](sues R2v. suis r D) omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora [*](carniuiora F2) sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus,[*](8,83) et terra in fame.[*](Ar. ib. 10, 569a 16. 17. ib. 8 init.— (17) Ar. IX 50, 632b. 3–6. 9.—) pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus ; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet[*](scilicet ego. sed ll.v. (Ar.ὡς γὰρ ἄν πίνῃ)) ut bibere[*](ut bibere F2E2v. uiuere r. (alac.)) , sic edunt. ruminant praeter[*](et praeter R) iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt.

[*](Ar. VIII 6 init.)[*]((1) ib. 28, 606b 25–28.—) In potu[*](potu Tv.-tum F1E2. pontu a.-tum r) autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed

aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci[*](libici Fa) , si bibere, moriuntur. orygem[*](origem FRa) perpetuo[*](perpetuos F1Ra) sitientia [*](sitientem szva.G) Africae[*](Africae G. -ca ll.szv) generant[*](generat szva.G) ex natura loci[*](naturali (-ri E1) loco Eaz) potu carentem[*](carentē F1Rv.-te r) et[*](et G)[*](et ll.G. cum v) mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto[*](apto ego. pro (pro in F2E2) ll.in v) corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis.

[*]((12) Ael. VI 27.)Insidunt in eadem Africa pardi condensam arborem[*](condensā arborē ego (cfr. IX 10). -sa arbore ll.v(H). -sa arborū G) occultatique ex ramis[*](ex ramis ego. earum ramis ll.G. eius ra- zv) in praetereuntia desiliunt atque e volucrum sede grassantur[*](crassantur F1Rava.C). feles quidem quo[*](quodā F2) silentio, quam levibus[*](leuis F1R1) vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, intellegentes odorem ilium indicem sui esse.[*]((18) Ar. IX 1,610a. 1. 609a 7.20. (Cic. ND II 125. Ael. V 48).— (20) Ar. ib. 609a 8. 609b 12. 11, 615a 19. — (21. 22) ib. 609a 14.— (22. 23) ib. 17. 18. 5. (cfr. Pl. XI 72).)