Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. I 15 extr.— § 192: (22) Ar. IV 9, 536b 3.) Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cernunt , vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, praeterea voce omni[*](omne R1.-nium va.S) in sublime tendente[*](tendentes F), sermonem exaudiunt et, si de iis loquare, intellegere etiam[*](etiam - 21 profugere om.F1R1a) dicuntur et profugere.[*]((1) Ar. IV 8, 535a 14. 15. 533b 16.) auditus cui[*](qui a. quin F1) hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint[*](sunt F1Ra) et muti. in marinis ostreis auditum esse non
est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur[*](dicuntur om. va.H) solenes[*](solenes H ex Ar. -lent (-lere F2) ll.v); ideo et silentium in more[*](more F1R1a mare F2. mari R2(DE?)v. cfr. XVI 13.XXV 85) piscantibus.[*](ib. 533b 1 sq.— cfr. Pl. XXXII 16. 17. Martial. IV 30, 7.— (7) Ar. ib. 534a 8 sq.)