Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
sicut salamandrae [*](salamandra va.S. cfr. not. p. 259,10) , animal lacertae[*](lacerti va.S) figura, stellatum, numquam nisi magnis imbribus proveniens et serenitate desinens[*](deficiens va.S) . huic tantus[*](in (pro ut) F1a) rigor, ut ignem tactu restinguat[*](tactu restinguat F2H(D). -tur ext- DF1.-tuf ext- F1corr.Ea. -tu ext- R(?)S. -tū ext- v) non alio modo quam glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta toti[*](toti — p. 276, 3 generant om.a) defluunt pili, idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem[*](uitilignē F1R1. uitii lig- F2) mutat.