Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((10) Ar. VI 1,558b 27–30; GIII 1, 749b 10. 750a 6. 7. 749b 31 sq. (cfr. IX 15, 616b 5).— (14) Ar. V 2, 539b 27–31.) Generatio avium simplex videtur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova gignunt, chamaeleontes, lacertae[*](lac. indic. S; exciderunt in aqua- Tilibus) et quae diximus ..., item[*](inter R(?)va.J)[*](9,37) serpentes. pinnatorum[*](pinnatarum F. penn- ad) autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris[*](cenchris B. cancris (generis E2) ll. generi v) sola ex his supra quaterna edit ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli[*](strutho- camellinae (om. galli) DE1. structo- F1. strutio- Rad) , gallinae[*](uncosego posui coll. Ar. sali DFv. soli rH (ad seqq. referens)), perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina[*](femina (DE?)v.-nae F.-ne Ra) considente[*](considente F2E2v. continente r) humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.
[*](Ar. VI 2, 559a 23–26. 17–21. 10, 564b 22; G III 1, 751b 12. 19. 749a 18. 25.) Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis[*](punctis F2d2E2v.-ta r) distincta, ut meleagridum [*](meleagridi G) , alia rubri[*](rubri F2E2v. probri r) coloris, ut phasianis, cenchridi[*](cencridi FR.om.a) . intus autem omne ovum volucrum bicolor, aquaticis[*](aquatici F2a) lutei[*](ut ei F1) plus quam[*](quā F2E2v. quo r) albi[*](albi v. alibi ll), id[*](idque va.D) ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor[*](unicolor F1 (sc. ouum est). unus color rv),
in quo nihil candidi.[*](Ar. VI 2, 559a 15. 27. 28. 559b 13–15; G III 2, 752a 12 sq. 32 sq.— Hor. sat. 11 4, 12.13.— (7.8) Col. VIII 5, 11 (contra Ar. VI 2, 559a 28–30).— Ar. G III 2, 752b 2. (VI 3, 561 24).) avium ova ex calore fragilia, serpentium ex frigore lenta[*](lenta v.-nia ll) , piscium ex liquore mollia. aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotundissima [*](potamine F2a.-nes F1.-nis R1) sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae oblonga sint ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. umbilicus ovis a[*](a om.F1. (a lac.)) cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine .