Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar.I 1,487b 25. IX 30 init.) Plurimum volant[*](n??? uolant R) quae apodes, quia careant[*](carent duva.G) usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum[*](hirundinū Ev.-inē r) specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non[*](non om.F1d) circumvolitent eas apodes. cetera genera residunt et[*](et FE2v(D). om.rduS) insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent.