Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus[*](tinnungulus v. -lis R. tinung- Ven.(D). -lis (cin- F2) r. tinnunculus C. cfr. Col.) vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defbdiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas — quod et[*](et om. va.S) auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui[*](alioqui F2RH.-uin rv(S)), non aliter innoxiis vulneribus —, multivaga alioqui ave[*](aue F2E2v. abe F1. ab r). est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti.[*]((5) Varro III 7, 1. 10. Col. VIII 8, 1. 10. 8.) quin et internuntiae in
magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione Mutinensi[*](mutiniensi FR) in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in[*](in F1. om.rv) amne praetenta profuere[*](profruere R. prae- fu- F) Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pompeianum denariis CCCC singula paria venditavit[*](uendita (-di ita R) VI F1R.-icauit va.C), ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissimae provenire existimatae.