Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. VIII 16, 600a 18 sq. Ael. I 52. Ar. VIII 3,592b 16.— Sol. 10, 18.— cfr. Pl. IV 47. (Ael. II 3).) Abeunt[*](abeant R1. hab- F1a) et hirundines hibernis mensibus, sola
came vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos[*](apricos R(?)Bas. afri- F2 (sed s rursus del.) E2v. -co r) secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes[*](Bizyes (sc. tecta) J cum Salm. cfr. IV 47. -zaes E2.-zicis r. -zyae H.-zyas S.-ziae B. -zecis v) in Threcia[*](in Threcia (Thra- v)J. in trecia F.-ema R1.. introeat Eau. intrant R2S) propter scelera Terei.[*](Fabius fr. 24 Pet.) Caecina Volaterranus [*](uolacerra- nus Fa) equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significare t[*](significaret v.-are ll) , quoto[*](quoto F2E2v. quo R2d. quinto (qu///// R1) r) die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.[*](Ar. VIII 16 extr. 3, 593a 16–18. 12, 597b 3 sq.) Abeunt et merulae turdique et sturni[*](sturnis F1a) simili modo in vicina. sed hi plumam[*](pluma F1R) non amittunt nec occultantur, visi[*](nisi F1Tva.G) saepe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in[*](in om.R) Germania hieme maxime turdi cernuntur. verius turtur occultatur pinnasque amittit. abeunt[*](abeunte (om. et) F1R) et palumbes; quonam et in his incertum.[*]((21) Sol. 10,19.) sturnorum generi[*](genere F1R1) proprium[*](proprium E2v. prius r (a lac.)) catervatim volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. volucrum soli[*](sibi a) hirundini flexuosi volatus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est. eadem[*](eadem — 23 pascitur om.a)[*](eadem ego. ea demum ll.H. eadem demum v) sola avium non nisi in volatu pascitur.