Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

uncos ungues habentes omnino non congregantur et sibi quaeque[*](quae- que (E?) G. quaq- r. quoq- v) praedantur[*](praedatur F1R1a). sunt autem omnes fere altivolae praeter nocturnas, et magis maiores. omnibus alae grandes, corpus exiguum. ambulant difficulter; in petris raro consistunt curvatura unguium prohibente.