Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Theopomp. (fr. 79 Mü.) ap. Apollon. h. mir. 10. Paus. V 14, 1. Ael. II 47.— (19) Ar. VIII 16, 600a 13 sq.—) Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti[*](extulenti F1a) rapere umquam e[*](e Fa. ex r(?)v) funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum[*](mucipiorum FEa. mancipiorum coni.D2) inmolantium ostento. iidem[*](idem —18 profundo om.a) videntur artem gubernandi docuisse caudae[*](docuiss&auidae Fd) flexibus, in caelo monstrante natura quod[*](quid G2) opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis[*](solistitiis F. -icio R(SJ)) adfici podagra.