Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,
- Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.
- Ne scalpas inquit satis est modius tritici?
- Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?
- Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?
- Tum denique illa fassa est naturae malum:
- Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
- Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
- Quia per gallinam denotarit feminas.
- Paterfamilias saevum habebat filium.
- Hic e conspectu cum patris recesserat,
- Verberibus servos afficiebat plurimis
- Et exercebat fervidam adulescentiam.
- Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
- Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
- Is cum refugiens impari collo iugum
- Aetatis excusaret vires languidas:
- Non est quod timeas, inquit illi rusticus;
- Non ut labores dico, sed ut istum domes,
- Qui calce et cornu multos reddit debiles.