Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
- Una statura, simile et membris omnibus,
- Dum tempus habuit, callida finxit manu.
- Quod prope iam totum mire cum positum foret,
- Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
- Redit magister; quo festinanter Dolus
- Metu turbatus in suo sedit loco.
- Mirans Prometheus tantam similitudinem,
- Propriae videri voluit artis gloriam.
- Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
- Quibus percoctis atque infuso spiritu,
- Modesto gressu sancta incessit Veritas;
- At trunca species haesit in vestigio.
- Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
- Mendacium appellatum est; quod negantibus
- Pedes habere facile et ipse assentio.
- Ixion quod versari narratur rota,