Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Modesto gressu sancta incessit Veritas;
  2. At trunca species haesit in vestigio.
  3. Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
  4. Mendacium appellatum est; quod negantibus
  5. Pedes habere facile et ipse assentio.
  1. Ixion quod versari narratur rota,
  2. Volubilem Fortunam iactari docet.
  3. Adversus altos Sisyphus montes agit
  4. Saxum labore summo, quod de vertice
  5. Sudore semper irrito revolvitur,
  6. Ostendit hominum sine fine esse miserias.
  7. Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
  8. Avari describuntur, quos circumfluit
  9. Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
  10. Urnis scelestas Danaides portant aquas,
  11. Pertusa nec complere possunt dolia;
  12. Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.