Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Olim Prometheus saeculi figulus novi
  2. Cura subtili Veritatem fecerat,
  3. Ut iura posset inter homines reddere.
  4. Subito accersitus nuntio magni Iovis
  5. Commendat officinam fallaci Dolo,
  6. In disciplinam nuper quem receperat.
  7. Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
  8. Una statura, simile et membris omnibus,
  9. Dum tempus habuit, callida finxit manu.
  10. Quod prope iam totum mire cum positum foret,
  11. Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
  12. Redit magister; quo festinanter Dolus
  13. Metu turbatus in suo sedit loco.
  14. Mirans Prometheus tantam similitudinem,
  15. Propriae videri voluit artis gloriam.
  16. Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
  17. Quibus percoctis atque infuso spiritu,
  18. Modesto gressu sancta incessit Veritas;
  19. At trunca species haesit in vestigio.
  20. Tunc falsa imago atque operis furtivi labor