Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Demonstrat nutu partem. Venator citus
  2. Non intellexit seque e conspectu abstulit.
  3. Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,
  4. Quod te celavi? Linguae prorsus non nego
  5. Habere atque agere maximas me gratias;
  6. Verum oculis ut priveris opto perfidis.
  1. Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,
  2. Et ille laesus multis saepe iniuriis
  3. Tamen praeberet sese facilem mulieri,
  4. Sic insidiatrix: Omnes muneribus licet
  5. Contendant, ego te plurimi facio tamen.
  6. Iuvenis recordans quotiens deceptus foret: