Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Feles habebat gallus lecticarios.
  2. Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,
  3. Sic est locuta: Moneo praecaveas dolum;
  4. Istorum vultus namque si consideras,
  5. Praedam portare iudices, non sarcinam. ---
  6. Postquam esurire coepit societas fera,
  7. Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
  1. Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
  2. Accurrit lupus et obstetricis partibus
  3. Se posse fungi dixit, promittens opem.
  4. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
  5. Suspectum officium repudiavit malefici
  6. Et: Satis est inquit si recedis longius.
  7. Quod si perfidiae se commisisset lupi,
  8. Pari dolore fata deflesset sua.
  1. Servus profugiens dominum naturae asperae,