Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Vicit locuples genus et formam pauperis.
  2. Ut nuptiarum dictus advenit dies,
  3. Amans dolorem quia non poterat perpeti,
  4. Maerens propinquos contulit se in hortulos,
  5. Quos ultra paulo villa splendida divitis
  6. Erat acceptura virginem e matris sinu,
  7. Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
  8. Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
  9. Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
  10. Asellus autem, qui solebat pauperi
  11. Quaestum referre, stabat portae in limine.
  12. Illum puellae casu conducunt suae,
  13. Viae labores teneros ne laedant pedes.
  14. Repente caelum, Veneris misericordia,
  15. Ventis movetur, intonat mundi fragor
  16. Noctemque densis horridam nimbis parat: